| eodem anno A. Terentius proconsul haud pro- | 39.56.1.1 |
| cul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia se- | |
| cunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi commu- | |
| nierant, aliquot expugnauit. ulterior Hispania eo anno | 2.1 |
| in pace fuit, quia et P. Sempronius proconsul diutino | |
| morbo est implicitus, et nullo lacessente peropportune | |
| quieuerunt Lusitani. nec in Liguribus memorabile | 3.1 |
| quicquam a Q. Fabio consule gestum. | |
| ex Histria reuocatus M. Marcellus exercitu dimisso | |
| Romam comitiorum causa rediit. creauit consules Cn. | 4.1 |
| Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum | |
| M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo | |
| consule quintus annus erat, cum is ipse Lepidus post | |
| duas repulsas consul factus esset. praetores inde facti | 5.1 |
| Q. Fuluius Flaccus M. Ualerius Laeuinus P. Manlius | |
| iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C. Te- | |
| rentius Istra. | |
| supplicatio extremo anno fuit prodigiorum causa, | 6.1 |
| quod sanguine per biduum pluuisse in area Concordiae | |
| satis credebant, nuntiatumque erat haud procul Sicilia | |
| insulam, quae non ante fuerat, nouam editam e mari | |
| esse. Hannibalem hoc anno Antias Ualerius decessisse | 7.1 |
| est auctor legatis ad eam rem ad Prusiam missis | |
| praeter T. Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre | |
| est nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica. |