| principio insequentis anni consules praetoresque | 40.1.1.1 |
| sortiti prouincias sunt. consulibus nulla praeter Li- | |
| gures, quae decerneretur, erat. iurisdictio urbana | |
| M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Ualerio euenit; | |
| Hispaniarum Q. Fuluio Flacco citerior, P. Manlio ul- | 2.1 |
| terior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae | |
| Sardinia. dilectus habere consules iussi. Q. Fabius | 3.1 |
| ex Liguribus scripserat Apuanos ad rebellionem spec- | |
| tare, periculumque esse, ne impetum in agrum Pisanum | |
| facerent. et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et | 4.1 |
| cum Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu | |
| aeger esset praetor, luxuria et otio solutam disciplinam | |
| militarem esse. ob ea nouos exercitus conscribi pla- | 5.1 |
| cuit, quattuor legiones in Ligures, uti singulae quina | |
| milia et ducenos pedites, trecenos haberent equites, | |
| sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia pe- | |
| ditum addita et octingenti equites. hi duo consulares | 5 |
| exercitus essent. scribere praeterea iussi septem milia | 6.1 |
| peditum sociorum ac Latini nominis et quadringentos | |
| equites et mittere ad M. Marcellum in Galliam, cui | |
| ex consulatu prorogatum imperium erat. in Hispa- | 7.1 |
| niam utramque quae ducerentur, quattuor milia pe- | |
| ditum ciuium Romanorum et ducenti equites, et soci- | |
| orum septem milia peditum cum trecentis equitibus | |
| scribi iussa. et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem | 8.1 |
| habebat, in Liguribus prorogatum in annum impe- | |
| rium est. |