| uer procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, | 40.2.1.1 |
| medio ferme die, atrox cum uento tempestas coorta | |
| multis sacris profanisque locis stragem fecit, signa | |
| aenea in Capitolio deiecit, forem ex aede Lunae, quae | 2.1 |
| in Auentino est, raptam tulit et in posticis parietibus | |
| Cereris templi adfixit, signa alia in circo maximo cum | |
| columnis quibus superstabant euertit, fastigia aliquot | 3.1 |
| templorum a culminibus abrupta foede dissipauit. ita- | |
| que in prodigium uersa ea tempestas, procurarique | |
| haruspices iusserunt. simul procuratum est quod tri- | 4.1 |
| pedem mulum Reate natum nuntiatum erat, et a For- | |
| miis * * aedem Apollinis Caietae de caelo tactam. ob | |
| ea prodigia uiginti hostiis maioribus sacrificatum est | |
| et diem unum supplicatio fuit. | 5 |
| per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris | 5.1 |
| cognitum P. Sempronium in ulteriore prouincia, cum | |
| plus annum aeger fuisset, mortuum esse. eo maturius | |
| in Hispaniam praetores iussi proficisci. | |
| legationes deinde transmarinae in senatum intro- | 6.1 |
| ductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et | |
| Rhodiorum querentium de Sinopensium clade. Phi- | 7.1 |
| lippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum | |
| sub idem tempus uenerunt. iis prius Marcio audito, | |
| qui ad res Graeciae Macedoniaeque uisendas missus erat, | |
| responsa data sunt. Asiae regibus ac Rhodiis respon- | 8.1 |
| sum est legatos ad eas res uisendas senatum missurum. |