| de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fe- | 40.3.1.1 |
| cisse eum, quae senatui placuissent, fatebatur, ut facile | |
| appareret non diutius quam necesse esset facturum. | |
| neque obscurum erat rebellaturum, omniaque, quae tunc | 2.1 |
| ageret diceretque, eo spectare. iam primum omnem | 3.1 |
| fere multitudinem ciuium ex maritimis ciuitatibus cum | |
| familiis suis in Emathiam, quae nunc dicitur, quondam | |
| appellata Paeonia est, traduxit, Thracibusque et aliis | 4.1 |
| barbaris urbes tradidit habitandas, fidiora haec genera | |
| hominum fore ratus in Romano bello. ingentem ea | 5.1 |
| res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque | |
| penates suos cum coniugibus ac liberis pauci tacitum | |
| dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus | |
| proficiscentium in regem uincente odio metum exau- | 5 |
| diebantur. his ferox animus omnes homines, omnia | 6.1 |
| loca temporaque suspecta habebat. postremo negare | 7.1 |
| propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse, nisi | |
| liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custo- | |
| dia haberet et tempore alium alio tolleret. |