| eam | 40.4.1.1 |
| crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus | |
| clades fecit. Herodicum principem Thessalorum multis | 2.1 |
| ante annis occiderat; generos quoque eius postea inter- | |
| fecit. in uiduitate relictae filiae singulos filios paruos | |
| habentes. Theoxena et Archo nomina iis erant mulieri- | 3.1 |
| bus. Theoxena multis petentibus aspernata nuptias | |
| est: Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aeni- | 4.1 |
| anum, nupsit et apud eum plures enixa partus, paruis | |
| admodum relictis omnibus, decessit. Theoxena, ut in | 5.1 |
| suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi nupsit; | |
| et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque | |
| filios in eadem habebat cura. postquam regis edictum | 6.1 |
| de comprehendendis liberis eorum, qui interfecti essent, | |
| accepit, ludibrio futuros non regis modo sed custodum | |
| etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit | |
| ausaque est dicere se sua manu potius omnes inter- | 7.1 |
| fecturam quam in potestatem Philippi uenirent. Poris | 8.1 |
| abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas | |
| deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque | |
| ipsum fugae futurum esse. proficiscuntur ab Thessa- | 9.1 |
| lonica Aeneam ad statum sacrificium, quod Aeneae | |
| conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt. | |
| ibi die per sollemnes epulas consumpto nauem prae- | 10.1 |
| paratam a Poride sopitis omnibus de tertia uigilia | |
| conscendunt tamquam redituri [in] Thessalonicam: sed | |
| traicere in Euboeam erat propositum. ceterum in ad- | 11.1 |
| uersum uentum nequiquam eos tendentes prope terram | |
| lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, | |
| lembum armatum ad retrahendam eam nauem miserunt | |
| cum graui edicto, ne reuerterentur sine ea. cum iam | 12.1 |
| appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum | |
| nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum | |
| tendens deos, ut ferrent opem, orabat. ferox interim | 13.1 |
| femina, ad multo ante praecogitatum reuoluta facinus, | |
| uenenum diluit ferrumque promit et posito in con- | |
| spectu poculo strictisque gladiis 'mors' inquit 'una | |
| uindicta est. uiae ad mortem hae sunt: qua quemque | 14.1 |
| animus fert, effugite superbiam regiam. agite, iuuenes | |
| mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut | |
| haurite poculum, si segnior mors iuuat.' et hostes | |
| aderant et auctor mortis instabat. alii alio leto ab- | 15.1 |
| sumpti semianimes e naue praecipitantur. ipsa deinde | |
| uirum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. | |
| naue uacua dominis regii potiti sunt. |