| huius atrocitas facinoris nouam uelut flammam | 40.5.1.1 |
| regis inuidiae adiecit, ut uulgo ipsum liberosque exse- | |
| crarentur; quae dirae breui ab omnibus diis exauditae, | |
| ut saeuiret ipse in suum sanguinem, effecerunt. Per- | 2.1 |
| seus enim cum in dies magis cerneret fauorem et | |
| dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Mace- | |
| donum crescere et gratiam apud Romanos, sibi spem | |
| nullam regni superesse nisi in scelere ratus ad id | 5 |
| unum omnes cogitationes intendit. ceterum cum se | 3.1 |
| ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo, satis | |
| per se ualidum crederet, singulos amicorum patris | |
| temptare sermonibus perplexis institit. et primo qui- | 4.1 |
| dam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt | |
| speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant; deinde | 5.1 |
| crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Per- | |
| seus indulgeret, Demetrius summa ope aduersaretur, | |
| prospicientes animo exitum incauti a fraude fraterna | |
| iuuenis, adiuuandum, quod futurum erat, rati fouen- | 5 |
| damque spem potentioris, Perseo se adiungunt. ce- | 6.1 |
| tera in suum quaeque tempus agenda differunt: in | |
| praesentia placet omni ope in Romanos accendi regem | |
| impellique ad consilia belli, ad quae iam sua sponte | |
| animum inclinasset. simul ut Demetrius in dies su- | 7.1 |
| spectior esset, ex composito sermones ad res Roma- | |
| norum trahebant. ibi cum alii mores et instituta | |
| eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis non- | |
| dum exornatae neque publicis neque priuatis locis, alii | 5 |
| singulos principum eluderent, iuuenis incautus et amore | 8.1 |
| nominis Romani et certamine aduersus fratrem omnia | |
| tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus | |
| faciebat. itaque expertem eum pater omnium de | 9.1 |
| rebus Romanis consiliorum habebat: totus in Persea | |
| uersus cum eo cogitationes eius rei dies ac noctes | |
| agitabat. redierant forte, quos miserat in Bastarnas | 10.1 |
| ad arcessenda auxilia, adduxerantque inde nobiles iu- | |
| uenes et regii quosdam generis, quorum unus sororem | |
| suam in matrimonium Philippi filio pollicebatur; | |
| erexeratque consociatio gentis eius animum regis. tum | 11.1 |
| Perseus 'quid ista prosunt?' inquit. 'nequaquam tan- | |
| tum in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi | |
| <in> fraude domestica. proditorem nolo dicere, certe | 12.1 |
| speculatorem habemus in sinu, cuius, ex quo obses | |
| Romae fuit, corpus nobis reddiderunt Romani, animum | |
| ipsi habent. omnium paene Macedonum in eum ora | 13.1 |
| conuersa sunt, nec regem se alium habituros aiunt | |
| quam quem Romani dedissent'. his per se aegra | 14.1 |
| mens senis stimulabatur, et animo magis quam uultu | |
| ea crimina accipiebat. |