forte lustrandi exercitus uenit tempus, cuius 40.6.1.1
sollemne est tale: caput mediae canis praecisae et
pars ad dexteram, cum extis posterior ad laeuam uiae
ponitur: inter hanc diuisam hostiam copiae armatae 2.1
traducuntur. praeferuntur primo agmini arma insignia
omnium ab ultima origine Macedoniae regum, deinde
rex ipse cum liberis sequitur, proxima est regia cohors 3.1
custodesque corporis, postremum agmen Macedonum
cetera multitudo claudit. latera regis duo filii iuuenes 4.1
cingebant, Perseus iam tricesimum annum agens, De-
metrius quinquennio minor, medio iuuentae robore ille,
hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens
sana fuisset. mos erat lustrationis sacro peracto de- 5.1
currere exercitum, et diuisas bifariam [duas] acies
concurrere ad simulacrum pugnae. regii iuuenes duces 6.1
ei ludicro certamini dati: ceterum non imago fuit
pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita con-
currerunt, multaque uulnera rudibus facta, nec praeter
ferrum quicquam defuit ad iustam belli speciem. pars 7.1
ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id
aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius,
eamque rem ipsam dicere praebituram causam crimi-
nandi iuuenis. 5