| conuiuium eo die sodalium, qui | 40.7.1.1 |
| simul decurrerant, uterque habuit, cum uocatus ad | |
| cenam ab Demetrio Perseus negasset. festo die benigna | 2.1 |
| inuitatio et hilaritas iuuenalis utrosque in uinum traxit. | |
| commemoratio ibi certaminis ludicri et iocosa dicta | 3.1 |
| in aduersarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus abstine- | |
| retur, iactabantur. ad has excipiendas uoces speculator | 4.1 |
| ex conuiuis Persei missus cum incautior obuersaretur, | |
| exceptus a iuuenibus forte triclinio egressis male mul- | |
| catur. huius rei ignarus Demetrius 'quin comisatum' | 5.1 |
| inquit 'ad fratrem imus et iram eius, si qua ex cer- | |
| tamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?' | |
| omnes ire se conclamarunt praeter eos, qui speculatoris | 6.1 |
| ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum | |
| eos quoque Demetrius traheret, ferrum ueste abdiderunt, | |
| quo se tutari, si qua uis fieret, possent. nihil occulti | 7.1 |
| esse in intestina discordia potest. utraque domus spe- | |
| culatorum et proditorum plena erat. praecucurrit in- | |
| dex ad Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio | |
| quattuor adulescentes uenire. etsi causa apparebat— | 8.1 |
| nam ab iis pulsatum conuiuam suum audierat—, in- | |
| famandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte | |
| superiore aedium uersisque in uiam fenestris comi- | |
| satores, tamquam ad caedem suam uenientes, aditu | 5 |
| ianuae arcet. Demetrius per uinum, quod excluderetur, | 9.1 |
| paulisper uociferatus in conuiuium redit, totius rei | |
| ignarus. |