uis Sabinorum ingens prope 3.26.1.1
ad moenia urbis infesta populatione uenit; foedati agri,
terror iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit;
reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti.
alterum Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum 2.1
positis, per expeditiones paruas, plerumque nocturnis incur-
sionibus, tantam uastitatem in Sabino agro reddidit ut com-
parati ad eam prope intacti bello fines Romani uiderentur.
Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo 3.1
negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset,
nulla magnopere clade accepta castris se pauidus tenebat.
quod ubi senserant hostes, creuit ex metu alieno, ut fit, 4.1
audacia, et nocte adorti castra postquam parum uis aperta
profecerat, munitiones postero die circumdant. quae prius-
quam undique uallo obiectae clauderent exitus quinque
equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere 5
consulem exercitumque obsideri. nihil tam inopinatum 5.1
nec tam insperatum accidere potuit. itaque tantus pauor,
tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes
obsiderent. Nautium consulem arcessunt. in quo cum 6.1
parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui
rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu
omnium dicitur.
operae pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana 7.1
spernunt neque honori magno locum neque uirtuti putant
esse, nisi ubi effuse afluant opes. spes unica imperii populi 8.1
Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum
locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat
agrum, quae prata Quinctia uocantur. ibi ab legatis—seu 9.1
fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id
quod constat, agresti intentus—salute data in uicem reddi-
taque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae,
togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque 5
'satin salue?' togam propere e tugurio proferre uxorem
Raciliam iubet. qua simul absterso puluere ac sudore 10.1
uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes con-
salutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt.
nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres 11.1
obuiam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque
amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus ante-
cedentibus lictoribus deductus est domum. et plebis con- 12.1
cursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium
uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio uehe-
mentiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam
uigilatum est in urbe. 5