| postero die dictator cum ante lucem in forum uenisset, | 3.27.1.1 |
| magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed | |
| qui [cum] stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, | |
| bello tamen primus longe Romanae iuuentutis habitus esset. | |
| cum magistro equitum in contionem uenit, iustitium edicit, | 2.1 |
| claudi tabernas tota urbe iubet, uetat quemquam priuatae | |
| quicquam rei agere; tum quicumque aetate militari essent | 3.1 |
| armati cum cibariis in dies quinque coctis uallisque duodenis | |
| ante solis occasum Martio in campo adessent; quibus aetas | 4.1 |
| ad militandum grauior esset, uicino militi, dum is arma pa- | |
| raret uallumque peteret, cibaria coquere iussit. sic iuuentus | 5.1 |
| discurrit ad uallum petendum. sumpsere unde cuique proxi- | |
| mum fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad edic- | |
| tum dictatoris praesto fuere. inde composito agmine non | 6.1 |
| itineri magis apti quam proelio si res ita tulisset, legiones | |
| ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque | |
| agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant: | |
| adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem | 7.1 |
| perueniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, | |
| tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies | |
| ferat incertum esse; puncto saepe temporis maximarum | |
| rerum momenta uerti. 'adcelera, signifer,' 'sequere, miles,' | 8.1 |
| inter se quoque, gratificantes ducibus, clamabant. media | |
| nocte in Algidum perueniunt et ut sensere se iam prope | |
| hostes esse, signa constituunt. |