| ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circum- | 3.28.1.1 |
| uectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque | |
| forma esset, tribunis militum imperauit ut sarcinas in unum | |
| conici iubeant, militem cum armis ualloque redire in ordines | |
| suos. facta quae imperauit. tum quo fuerant ordine in | 2.1 |
| uia, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium | |
| castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere | |
| iubet; clamore sublato ante se quemque ducere fossam et | |
| iacere uallum. edito imperio, signum secutum est. iussa | 3.1 |
| miles exsequitur; clamor hostes circumsonat. superat inde | |
| castra hostium et in castra consulis uenit; alibi pauorem, | |
| alibi gaudium ingens facit. Romani ciuilem esse clamorem | 4.1 |
| atque auxilium adesse inter se gratulantes, ultro ex stationi- | |
| bus ac uigiliis territant hostem. consul differendum negat; | 5.1 |
| illo clamore non aduentum modo significari sed rem ab suis | |
| coeptam, mirumque esse ni iam exteriore parte castra hos- | |
| tium oppugnentur. itaque arma suos capere et se subsequi | |
| iubet. nocte initum proelium est; legionibus dictatoris | 6.1 |
| clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine | |
| esse. iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi para- | 7.1 |
| bant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media | |
| sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes intror- | |
| sum uersi uacuam noctem operi dedere, pugnatumque cum | |
| consule ad lucem est. luce prima iam circumuallati ab | 8.1 |
| dictatore erant et uix aduersus unum exercitum pugnam | |
| sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a | |
| perfecto opere ad arma rediit, inuaditur uallum. hic | |
| instabat noua pugna: illa nihil remiserat prior. tum anci- | 9.1 |
| piti malo urgente, a proelio ad preces uersi hinc dictatorem, | |
| hinc consulem orare, ne in occidione uictoriam ponerent, ut | |
| inermes se inde abire sinerent. ab consule ad dictatorem | |
| ire iussi; is ignominiam infensus addidit; Gracchum Cloe- | 10.1 |
| lium ducem principesque alios uinctos ad se adduci iubet, | |
| oppido Corbione decedi. sanguinis se Aequorum non | |
| egere; licere abire, sed ut exprimatur tandem confessio | |
| subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros. | 5 |
| tribus hastis iugum fit, humi fixis duabus superque eas | 11.1 |
| transuersa una deligata. sub hoc iugo dictator Aequos | |
| misit. |