| uis Sabinorum ingens prope | 3.26.1.1 |
| ad moenia urbis infesta populatione uenit; foedati agri, | |
| terror iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit; | |
| reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus scripti. | |
| alterum Nautius contra Sabinos duxit, castrisque ad Eretum | 2.1 |
| positis, per expeditiones paruas, plerumque nocturnis incur- | |
| sionibus, tantam uastitatem in Sabino agro reddidit ut com- | |
| parati ad eam prope intacti bello fines Romani uiderentur. | |
| Minucio neque fortuna nec uis animi eadem in gerendo | 3.1 |
| negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, | |
| nulla magnopere clade accepta castris se pauidus tenebat. | |
| quod ubi senserant hostes, creuit ex metu alieno, ut fit, | 4.1 |
| audacia, et nocte adorti castra postquam parum uis aperta | |
| profecerat, munitiones postero die circumdant. quae prius- | |
| quam undique uallo obiectae clauderent exitus quinque | |
| equites inter stationes hostium emissi Romam pertulere | 5 |
| consulem exercitumque obsideri. nihil tam inopinatum | 5.1 |
| nec tam insperatum accidere potuit. itaque tantus pauor, | |
| tanta trepidatio fuit quanta si urbem, non castra hostes | |
| obsiderent. Nautium consulem arcessunt. in quo cum | 6.1 |
| parum praesidii uideretur dictatoremque dici placeret qui | |
| rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu | |
| omnium dicitur. | |
| operae pretium est audire qui omnia prae diuitiis humana | 7.1 |
| spernunt neque honori magno locum neque uirtuti putant | |
| esse, nisi ubi effuse afluant opes. spes unica imperii populi | 8.1 |
| Romani, L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum | |
| locum ubi nunc naualia sunt, quattuor iugerum colebat | |
| agrum, quae prata Quinctia uocantur. ibi ab legatis—seu | 9.1 |
| fossam fodiens palae innixus, seu cum araret, operi certe, id | |
| quod constat, agresti intentus—salute data in uicem reddi- | |
| taque rogatus ut, quod bene uerteret ipsi reique publicae, | |
| togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque | 5 |
| 'satin salue?' togam propere e tugurio proferre uxorem | |
| Raciliam iubet. qua simul absterso puluere ac sudore | 10.1 |
| uelatus processit, dictatorem eum legati gratulantes con- | |
| salutant, in urbem uocant; qui terror sit in exercitu exponunt. | |
| nauis Quinctio publice parata fuit, transuectumque tres | 11.1 |
| obuiam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque | |
| amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus ante- | |
| cedentibus lictoribus deductus est domum. et plebis con- | 12.1 |
| cursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam laeta Quinctium | |
| uidit, et imperium nimium et uirum ipso imperio uehe- | |
| mentiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam | |
| uigilatum est in urbe. | 5 |