| Demetrium iterum ad patrem accusauit Perseus. | 40.24.1.1 |
| fuga per Paeoniam praeparata arguebatur et corrupti | |
| quidam, ut comites itineris essent; maxime falsae lit- | |
| terae T. Quinctii urgebant. nihil tamen palam gra- | 2.1 |
| uius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius inter- | |
| ficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia | |
| aduersus Romanos nudaret. ab Thessalonice Deme- | 3.1 |
| triadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Deme- | |
| trium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphi- | |
| polin ad obsides Thracum accipiendos. digredienti ab | 4.1 |
| se Didae mandata dedisse dicitur de filio occidendo. | |
| sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum est, | 5.1 |
| ad quod celebrandum inuitatus Demetrius ab Astraeo | |
| Heracleam uenit. in ea cena dicitur uenenum datum. | |
| poculo epoto extemplo sensit, et mox coortis dolo- | 6.1 |
| ribus, relicto conuiuio cum in cubiculum recepisset | |
| sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium fratris | |
| ac Didae scelus incusans torquebatur. intromissi de- | 7.1 |
| inde Thyrsis quidam Stuberraeus et Beroeaeus Ale- | |
| xander iniectis tapetibus in caput faucesque spiritum | |
| intercluserunt. ita innoxius adulescens, cum in eo ne | 8.1 |
| simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, | |
| interficitur. |