| missus | 40.23.1.1 |
| hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iu- | |
| uenis incauti et suis haud immerito suscensentis ad- | |
| sentando indignandoque et ipse uicem eius captaret, | |
| in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana | 5 |
| eius elicuit. fugam ad Romanos Demetrius medita- | 2.1 |
| batur; cui consilio adiutor deum beneficio oblatus | |
| uidebatur Paeoniae praetor, per cuius prouinciam spem | |
| ceperat elabi tuto posse. hoc consilium extemplo et | 3.1 |
| fratri proditur et auctore eo indicatur patri. litterae | 4.1 |
| primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde | |
| Herodorus—princeps hic amicorum Demetrii erat | |
| —in custodiam est coniectus et Demetrius dissimu- | |
| lanter adseruari iussus. haec super cetera tristem | 5.1 |
| aduentum in Macedoniam regi fecerunt. mouebant | |
| eum et praesentia crimina: exspectandos tamen, quos | |
| ad exploranda omnia Romam miserat, censebat. his | 6.1 |
| anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem le- | |
| gati, iam ante praemeditati in Macedonia, quae ab | |
| Roma renuntiarent, uenerunt; qui super cetera scelera | 7.1 |
| falsas etiam litteras, signo adulterino T. Quinctii si- | |
| gnatas, reddiderunt regi. deprecatio in litteris erat, | 8.1 |
| si quid adulescens cupiditate regni prolapsus secum | |
| egisset: nihil eum aduersus suorum quemquam fac- | |
| turum neque eum se esse, qui ullius impii consilii | |
| auctor futurus uideri possit. hae litterae fidem Persei | 5 |
| criminibus fecerunt. itaque Herodorus extemplo diu | 9.1 |
| excruciatus sine indicio rei ullius in tormentis moritur. |