| Philippus Maedicam primum, deinde solitudi- | 40.22.1.1 |
| nes interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus | |
| septimis demum castris ad radices montis peruenit. | |
| ibi unum moratus diem ad deligendos, quos duceret | |
| secum, tertio die iter est ingressus. modicus primo | 2.1 |
| labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem | |
| egrediebantur, magis magisque siluestria et pleraque | |
| inuia loca excipiebant: peruenere deinde in tam opa- | 3.1 |
| cum iter, ut prae densitate arborum immissorumque | |
| aliorum in alios ramorum perspici caelum uix posset. | |
| ut uero iugis appropinquabant, quod rarum in altis | 4.1 |
| locis est, adeo omnia contecta nebula <erant>, ut haud | |
| secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio | |
| demum die ad uerticem peruentum. nihil uulgatae | 5.1 |
| opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne | |
| uanitas itineris ludibrio esset, quam quod diuersa inter | |
| se maria montesque et amnes ex uno loco conspici | |
| potuerint. uexati omnes, et ante alios rex ipse, quo | 6.1 |
| grauior aetate erat, difficultate uiae est. duabus aris | 7.1 |
| ibi Ioui et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo | |
| ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna ma- | |
| xime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus | |
| erant. multis per eos dies difficultatibus conflictatus | 8.1 |
| nihilo laetiora in castris inuenit, ubi summa penuria | |
| erat, ut in regione, quam ab omni parte solitudines | |
| clauderent. itaque unum tantum moratus diem, quietis | 9.1 |
| eorum causa, quos habuerat secum, itinere inde simili | |
| fugae in Dentheletos transcurrit. socii erant, sed | 10.1 |
| propter inopiam haud secus quam hostium fines Mace- | |
| dones populati sunt: rapiendo enim passim uillas pri- | 11.1 |
| mum, dein quosdam etiam uicos euastarunt, non sine | |
| magno pudore regis, cum sociorum uoces nequiquam | |
| deos sociales nomenque suum implorantes audiret. | |
| frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem, | 12.1 |
| quam Petram appellant, oppugnare est adortus. ipse | 13.1 |
| a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum | |
| modica manu circummisit, ut a superioribus locis | |
| urbem adgrederetur. oppidani, cum terror undique | 14.1 |
| instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: | |
| iidem, postquam exercitus recessit, obliti obsidum re- | |
| licta urbe in loca munita et montes refugerunt. | |
| Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fati- | 15.1 |
| gatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in filium | |
| suspicionibus in Macedoniam rediit. |