| Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, | 40.21.1.1 |
| simul auertendae suspicionis causa quicquam a se | |
| agitari de Romano bello, Stobos Paeoniae exercitu | |
| indicto in Maedicam ducere pergit. cupido eum ce- | 2.1 |
| perat in uerticem Haemi montis ascendendi, quia uul- | |
| gatae opinioni crediderat Ponticum simul et Hadriati- | |
| cum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse: | |
| subiecta oculis ea haud parui sibi momenti futura ad | 5 |
| cogitationem Romani belli. percunctatus regionis | 3.1 |
| peritos de ascensu Haemi, cum satis inter omnes con- | |
| staret uiam exercitui nullam esse, paucis et expeditis | |
| per difficillimum aditum, ut sermone familiari minorem | 4.1 |
| filium permulceret, quem statuerat non ducere secum, | |
| primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas itineris | |
| proponatur, utrum perseuerandum sit in incepto an | |
| abstinendum. si pergat tamen ire, non posse obliuisci | 5.1 |
| se in talibus rebus Antigoni, qui saeua tempestate | |
| iactatus, cum in eadem naue secum suos omnes habu- | |
| isset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi meminis- | |
| sent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente | 5 |
| simul in rebus dubiis periclitari auderet. memorem | 6.1 |
| ergo se praecepti eius duos simul filios non commissu- | |
| rum in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quo- | |
| niam maiorem filium secum duceret, minorem ad sub- | |
| sidia spei et custodiam regni remissurum in Mace- | 5 |
| doniam esse. non fallebat Demetrium ablegari se, ne | 7.1 |
| adesset consilio, cum in conspectu locorum consul- | |
| tarent, quae proxime itinera ad mare Hadriaticum at- | |
| que Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset futura. | |
| sed non solum parendum patri [tutum], sed etiam | 8.1 |
| adsentiendum erat, ne inuitum parere suspicionem | |
| faceret. ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, | 9.1 |
| Didas ex praetoribus regiis unus, qui Paeoniae prae- | |
| erat, iussus est prosequi eum cum modico praesidio. | |
| hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, | 10.1 |
| ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem | |
| regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, | |
| inter coniuratos in fratris perniciem habuit. in praesentia | 11.1 |
| dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se in | |
| quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana | |
| specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur De- | |
| metrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis. | 5 |