| legationes deinde in senatum introdu- | 40.20.1.1 |
| xerunt, regum primas Eumenis et Ariarathis Cappa- | |
| docis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis | |
| responsum est quam missuros, qui de controuersiis | |
| eorum cognoscerent statuerentque. Lacedaemoniorum | 2.1 |
| deinde exsulum et Achaeorum legati introducti sunt, | |
| et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis, | |
| ut restituerentur. Achaei de Messene recepta compo- | |
| sitisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. | 5 |
| et a Philippo rege Macedonum duo legati uenerunt, | 3.1 |
| Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab | |
| senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi | |
| de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset ser- | |
| monum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, ad- | 5 |
| uersus fratrem de regno habitorum. hos tamquam | 4.1 |
| medios nec in alterius fauorem inclinatos miserat rex: | |
| erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri | |
| et participes. | |
| Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere, | 5.1 |
| quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam | |
| neque nullam spem habebat patrem sibi placari posse; | |
| minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsi- | |
| deri aures a fratre cerneret. itaque circumspiciens dicta | 6.1 |
| factaque sua, ne cuius suspiciones augeret, maxime ab | |
| omni mentione et contagione Romanorum abstinebat, | |
| ut neque scribi sibi uellet, quia hoc praecipue crimi- | |
| num genere exasperari patris animum sentiebat. | 5 |