| prodigia multa foeda et Romae eo anno uisa | 40.19.1.1 |
| et nuntiata peregre. in area Uulcani et Concordiae | 2.1 |
| sanguine pluuit; et pontifices hastas motas nuntiauere, | |
| et Lanuuini simulacrum Iunonis Sospitae lacrimasse. | |
| pestilentia in agris forisque et conciliabulis et in urbe | 3.1 |
| tanta erat, ut Libitina fune<ribus> uix sufficeret. his pro- | 4.1 |
| digiis cladibusque anxii patres decreuerunt, ut et con- | |
| sules, quibus diis uideretur, hostiis maioribus sacrifica- | |
| rent, et decemuiri libros adirent. eorum decreto sup- | 5.1 |
| plicatio circa omnia puluinaria Romae in diem unum | |
| indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et | |
| consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum sup- | |
| plicatio et feriae essent. pestilentiae tanta uis erat, ut, | 6.1 |
| cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Ili- | |
| ensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex | |
| sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equi- | |
| tes, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam trai- | 5 |
| ceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubi- | 7.1 |
| que aegrorum consules renuntiauerint, ut is numerus | |
| effici militum non potuerit. quod deerat militum, | 8.1 |
| sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis hibernabat, | |
| iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere. | |
| L. Duronio praetori, cui prouincia Apulia euenerat, | 9.1 |
| adiecta de Bacchanalibus quaestio est, cuius residua | |
| quaedam uelut semina ex prioribus malis iam priore | |
| anno apparuerant; sed magis inchoatae apud L. Pu- | 10.1 |
| pium praetorem quaestiones erant quam ad exitum | |
| ullum perductae. id persecare nouum praetorem, ne | |
| serperet iterum latius, patres iusserunt. et legem de | 11.1 |
| ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum | |
| tulerunt. |