| comitia consulibus rogandis fuere: creati P. | 40.18.1.1 |
| Cornelius Lentulus M. Baebius Tamphilus. praetores | 2.1 |
| inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius | |
| Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Du- | |
| ronius. his inito magistratu prouinciae ita sorte eue- | 3.1 |
| nerunt: Ligures consulibus, praetoribus Q. Petilio ur- | |
| bana, Q. Fabio Maximo peregrina, Q. Fabio Buteoni | |
| Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia, M. Pinario Sardinia, | |
| L. Duronio Apulia; et Histri adiecti, quod Tarentini | 4.1 |
| Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos trans- | |
| marinarum nauium latrociniis esse. eadem Massilienses | |
| de Ligurum nauibus querebantur. exercitus inde de- | 5.1 |
| creti, quattuor legiones consulibus, quae quina milia | |
| ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et | |
| quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti | |
| equites. in Hispaniis prorogatum ueteribus praetoribus | 6.1 |
| imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in | |
| supplementum decreta tria milia ciuium Romanorum, | |
| ducenti equites, et socium Latini nominis sex milia | |
| peditum, trecenti equites. nec rei naualis cura omissa. | 7.1 |
| duumuiros in eam rem consules creare iussi, per quos | |
| naues uiginti deductae naualibus sociis ciuibus Roma- | |
| nis, qui seruitutem seruissent, complerentur, ingenui | |
| tantum ut iis praeessent. inter duumuiros ita diuisa | 8.1 |
| tuenda denis nauibus maritima ora, ut promunturium | |
| iis Mineruae uelut cardo in medio esset; alter in<de> | |
| dextram partem usque ad Massiliam, laeuam alter us- | |
| que ad Barium tueretur. | 5 |