| eodem anno inter populum Carthaginiensem | 40.17.1.1 |
| et regem Masinissam in re praesenti disceptatores Ro- | |
| mani de agro fuerunt. ceperat eum ab Carthaginien- | 2.1 |
| sibus pater Masinissae Gala; Galam Syphax inde ex- | |
| pulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis Cartha- | |
| giniensibus dono dederat; Carthaginienses eo anno | 3.1 |
| Masinissa expulerat. haud minore certamine animo- | |
| rum, quam cum ferro et acie dimicarunt, res acta apud | |
| Romanos. Carthaginienses, quod maiorum suorum | 4.1 |
| fuisset, deinde ab Syphace ad se peruenisset, repetebant. | |
| Masinissa paterni regni agrum se et recepisse et ha- | |
| bere gentium iure aiebat; et causa et possessione | |
| superiorem esse; nihil aliud se in ea disceptatione | 5.1 |
| metuere, quam ne pudor Romanorum, dum uereantur, | |
| ne quid socio atque amico regi aduersus communes | |
| suos atque illius hostes indulsisse uideantur, damno | |
| sit. legati possessionis ius non mutarunt, causam | 6.1 |
| integram Romam ad senatum reiecerunt. | |
| in Liguribus nihil postea gestum. recesserant pri- | |
| mum in deuios saltus, deinde dimisso exercitu passim | |
| in uicos castellaque sua dilapsi sunt. consules quoque | 7.1 |
| dimittere exercitum uoluerunt, ac de ea re patres con- | |
| suluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magi- | |
| stratus in annum creandos uenire Romam iusserunt, | |
| alterum cum legionibus suis Pisis hiemare. fama erat | 8.1 |
| Gallos Transalpinos iuuentutem armare, nec, in quam | |
| regionem Italiae effusura se multitudo esset, sciebatur. | |
| ita inter se consules compararunt, ut Cn. Baebius ad | |
| comitia iret, quia M. Baebius frater eius consulatum | 5 |
| petebat. |