| dicenti haec lacrimae simul spiritum et uocem | 40.16.1.1 |
| intercluserunt. Philippus summotis iis paulisper col- | |
| locutus cum amicis pronuntiauit, non uerbis se nec | 2.1 |
| unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, | |
| sed inquirendo in utriusque uitam <ac> mores, et dicta | |
| factaque in magnis paruisque rebus obseruando, ut | 3.1 |
| omnibus appareret noctis proximae crimen facile re- | |
| uictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii | |
| gratiam esse. haec maxime uiuo Philippo uelut se- | |
| mina iacta sunt Macedonici belli, quod cum Perseo | 5 |
| gerendum erat. | |
| consules ambo in Ligures, quae tum una consularis | 4.1 |
| prouincia erat, proficiscuntur. et quia prospere ibi res | |
| gesserunt, supplicatio in unum diem decreta est. Ligu- | 5.1 |
| rum duo milia fere ad extremum finem prouinciae | |
| Galliae, ubi castra Marcellus habebat, uenerunt, uti | |
| reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco | |
| Liguribus iussis senatum per litteras consuluit. se- | 6.1 |
| natus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello | |
| iussit uerius fuisse consules, quorum prouincia esset, | |
| quam se, quid e re publica esset, decernere; tum quo- | |
| que non placere nisi per deditionem Ligures recipi, | 5 |
| et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti | |
| senatum aequum censere. | |
| praetores eodem tempore, P. Manlius in ulteriorem | 7.1 |
| Hispaniam, quam et priore praetura prouinciam obti- | |
| nuerat, Q. Fuluius Flaccus in citeriorem peruenit, exer- | |
| citumque <ab> A. Terentio accepit: nam ulterior morte | |
| P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat. Fuluium | 8.1 |
| Flaccum oppidum Hispanum Urbicnam nomine oppu- | |
| gnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi proelia ali- | |
| quot facta, multi Romani milites et uulnerati et inter- | |
| fecti sunt. uicit perseuerantia Fuluius, quod nulla ui | 5 |
| abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis | |
| uariis abscesserunt. urbs amoto auxilio eorum intra | 9.1 |
| paucos dies capta et direpta est: praedam militibus | |
| praetor concessit. Fuluius hoc oppido capto, Manlius | 10.1 |
| exercitu tantum in unum coacto, qui dissipatus fuerat, | |
| nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna | |
| deduxerunt. haec ea aestate in Hispania gesta. Te- | 11.1 |
| rentius, qui ex ea prouincia decesserat, ouans urbem | |
| iniit. translatum argenti pondo nouem milia trecenta | |
| uiginti, auri octoginta pondo et duo, coronae aureae | |
| [pondo] sexaginta septem. | 5 |