| quin tu omissa ista nocturna | 40.15.1.1 |
| fabula ad id, quod doles, quod inuidia urit, reuerteris? | |
| 'cur usquam [regni] tui mentio fit, Demetri? cur | 2.1 |
| dignior patris fortunae successor quibusdam uideris | |
| quam ego? cur spem meam, quae, si tu non esses, | |
| certa erat, dubiam et sollicitam facis?' haec sentit | 3.1 |
| Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec | |
| accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum | |
| criminibus et suspicionibus replent. ego autem, pater, | 4.1 |
| quem ad modum nec nunc sperare regnum nec am- | |
| bigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor | |
| sum, quia tu me maiori cedere uis, sic illud nec de- | |
| bui facere nec debeo, ut indignus te patre [indignus] | 5 |
| omnibus uidear. id enim uitiis meis, non cedendi, | 5.1 |
| cui ius fasque est, modestia consequar. Romanos | |
| obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent, in crimen | |
| uertis. ego nec obses Romanis ut traderer nec ut | 6.1 |
| legatus mitterer Romam, petii. a te missus ire non | |
| recusaui. utroque tempore ita me gessi, ne tibi pu- | |
| dori, ne regno tuo, ne genti Macedonum essem. itaque | 7.1 |
| mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. | |
| quoad tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia | |
| erit: si bellum esse coeperit, qui obses, qui legatus | |
| pro patre non inutilis fui, idem hostis illis acerrimus | 5 |
| ero. nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, | 8.1 |
| postulo: ne obsit, tantum deprecor. nec in bello coe- | |
| pit nec ad bellum reseruatur: pacis pignus fui, ad | |
| pacem retinendam legatus missus sum: neutra res mihi | |
| nec gloriae nec crimini sit. ego si quid impie in te, | 9.1 |
| pater, si quid scelerate in fratrem admisi, nullam de- | |
| precor poenam: si innocens sum, ne inuidia conflagrem, | |
| cum crimine non possim, deprecor. non hodie me | 10.1 |
| primum frater accusat, sed hodie primum aperte, nullo | |
| meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te ma- | |
| iorem fratrem pro minore deprecari oportebat, te | |
| adulescentiae, te errori ueniam impetrare meo. ubi | 5 |
| praesidium esse oportebat, ibi exitium est. e conuiuio | 11.1 |
| et comisatione prope semisomnus raptus sum ad cau- | |
| sam parricidii dicendam. sine aduocatis, sine patronis | |
| ipse pro me dicere cogor. si pro alio dicendum esset, | 12.1 |
| tempus ad meditandum et componendam orationem | |
| sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama peri- | |
| clitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et | |
| iubentem dicere causam, fratrem accusantem audiui. | 5 |
| ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione | 13.1 |
| est usus: ego id tantum temporis, quo accusatus sum, | |
| ad cognoscendum, quid ageretur, habui. utrum mo- | 14.1 |
| mento illo horae accusatorem audirem an defensionem | |
| meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, | |
| uix, quid obiceretur, intellegere potui, nedum satis | |
| sciam, quo modo me tuear. quid mihi spei esset, | 15.1 |
| nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si | |
| caritate a fratre maiore uincor, misericordia certe reus | |
| uinci non debeo. ego enim ut me mihi tibique serues, | 16.1 |
| precor; ille ut me in securitatem suam occidas, postulat. | |
| quid eum, cum regnum ei tradideris, facturum credis | |
| in me esse, qui iam nunc sanguinem meum sibi in- | |
| dulgeri aequum censet?' | 5 |