| non est res, qua erubescam, pater, | 40.14.1.1 |
| si die festo inter aequales largiore uino sum usus. | |
| tu quoque uelim inquiras, qua laetitia, quo lusu apud | 2.1 |
| me celebratum hesternum conuiuium sit, illo etiam— | |
| prauo forsitan—gaudio prouehente, quod in iuuenali | |
| armorum certamine pars nostra non inferior fuerat. | |
| miseria haec et metus crapulam facile excusserunt; | 3.1 |
| quae si non interuenissent, insidiatores nos sopiti | |
| iaceremus. si domum tuam expugnaturus, capta domo | 4.1 |
| dominum interfecturus eram, non temperassem uino in | |
| unum diem, non milites meos abstinuissem? et ne | 5.1 |
| ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque | |
| minime malus ac suspicax frater 'nihil aliud scio', | |
| inquit 'nihil arguo, nisi quod cum ferro comisatum | |
| uenerunt.' si quaeram, unde id ipsum scias, necesse | 6.1 |
| erit te fateri aut speculatorum tuorum plenam domum | |
| fuisse meam, aut illos ita aperte sumpsisse ferrum, ut | |
| omnes uiderent. et ne quid ipse aut prius inquisisse | 7.1 |
| aut nunc criminose argumentari uideretur, te quaerere | |
| ex iis, quos nominasset, iubebat, an ferrum habuissent, | |
| ut tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi | |
| fatentur, pro conuictis haberentur. quin tu illud | 8.1 |
| quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum sum- | |
| pserint, num me auctore et sciente? hoc enim uideri | |
| uis, non illud quod fatentur et palam est. ei sui se | |
| tuendi causa sumpsisse dicunt. recte an perperam | 9.1 |
| fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam causam, | |
| quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut | |
| explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. | |
| si aperte, cur non omnes ferrum habuimus? cur nemo | 10.1 |
| praeter eos, qui tuum speculatorem pulsauerunt? si | |
| clam, quis ordo consilii fuit? conuiuio soluto cum | 11.1 |
| comisator ego discessissem, quattuor substitissent, ut | |
| sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent et | |
| alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in | |
| rixa fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi eua- | 5 |
| suri fuerunt? quattuor gladiis domus tua capi et | |
| expugnari potuit? |