| exsequamur tamen quocum- | 40.13.1.1 |
| que modo conficti ordinem criminis. pluribus modis | |
| se petitum criminatus est, et omnes insidiarum uias | |
| in unum diem contulit. uolui interdiu eum post lu- | 2.1 |
| strationem, cum concurrimus, et quidem, si diis placet, lu- | |
| strationum die occidere; uolui, cum ad cenam inuitaui, | |
| ueneno scilicet tollere; uolui, cum comisatum gladiis | |
| succincti me secuti sunt, ferro interficere. tempora | 3.1 |
| quidem qualia sint ad parricidium electa, uides: lusus, | |
| conuiuii, comisationis. quid? dies qualis? quo lu- | |
| stratus exercitus, quo inter diuisam uictimam, praelatis | |
| omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis | 5 |
| regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praeuecti | |
| sumus, et secutum est Macedonum agmen: hoc ego, | 4.1 |
| etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lu- | |
| stratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam | |
| itineri nostro circumdatam intuens, parricidium uenena | |
| gladios in comisationem praeparatos uolutabam in | 5 |
| animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam | |
| omni scelere mentem expiarem? sed caecus criminandi | 5.1 |
| cupiditate animus, dum omnia suspecta efficere uult, | |
| aliud alio confundit. nam si ueneno te inter cenam | 6.1 |
| tollere uolui, quid minus aptum fuit quam pertinaci | |
| certamine et concursu iratum te efficere, ut merito, | |
| sicut fecisti, inuitatus ad cenam abnueres? cum autem | 7.1 |
| iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera | |
| fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel | |
| uenenum paraueram, an ab illo consilio uelut transilien- | 8.1 |
| dum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eo<dem> die, | |
| per speciem comisationis occiderem? quo deinde modo, | 9.1 |
| si te metu mortis credebam cenam uitasse meam, non | |
| ab eodem metu comisationem quoque uitaturum exi- | |
| stimabam? |