| postquam dicendi finem Perseus fecit, coniecti | 40.12.1.1 |
| eorum, qui aderant, oculi in Demetrium sunt, uelut | |
| confestim responsurus esset. deinde diu silentium fuit, | 2.1 |
| cum perfusum fletu appareret omnibus loqui non posse. | |
| tandem uicit dolorem ipsa necessitas, cum dicere iube- | |
| rent, atque ita orsus est. 'omnia, quae reorum antea | 3.1 |
| fuerant auxilia, pater, praeoccupauit accusator. simu- | |
| latis lacrimis in alterius perniciem ueras meas lacrimas | |
| suspectas tibi fecit. cum ipse, ex quo ab Roma redii, | 4.1 |
| per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, | |
| ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti | |
| et percussoris speciem induit. periculo suo te exterret, | 5.1 |
| ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem. | |
| perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne | |
| apud te quidem spei quicquam reliqui habeam. cir- | 6.1 |
| cumuentum, solum, inopem inuidia gratiae externae, | |
| quae obest potius quam prodest, onerat. iam illud | |
| quam accusatorie, quod noctis huius crimen miscuit | |
| cum cetera insectatione uitae meae, ut et hoc, quod | 7.1 |
| iam quale sit scies, suspectum alio uitae nostrae te- | |
| nore faceret, et illam uanam criminationem spei uo- | |
| luntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et | |
| composito argumento fulciret? simul et illud quaesi- | 8.1 |
| uit, ut repentina et minime praeparata accusatio uide- | |
| retur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino | |
| exorta. oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris | 9.1 |
| regnique eram, si cum Romanis, si cum aliis inimicis | |
| patris inieram consilia, non exspectatam fabulam esse | |
| noctis huius, sed proditionis me ante accusatum: si | 10.1 |
| illa, separata hac, uana accusatio erat inuidiamque | |
| tuam aduersus me magis quam crimen meum indicatura, | |
| hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tem- | |
| pus differri, ut per se quae<re>retur, utrum ego tibi an | 11.1 |
| tu mihi, nouo quidem et singulari genere odii, insidias | |
| fecisses. ego tamen, quantum in hac subita pertur- | 12.1 |
| batione potero, separabo ea, quae tu confudisti, et | |
| noctis huius insidias aut tuas aut meas detegam. occi- | 13.1 |
| dendi sui consilium inisse me uideri uult, ut scilicet | |
| maiore fratre sublato, cuius iure gentium, more Mace- | |
| donum, tuo etiam, ut ait, iudicio regnum est futurum, | |
| ego minor in eius, quem occidissem, succederem locum. | 5 |
| quid ergo illa sibi uult pars altera orationis, qua Ro- | 14.1 |
| manos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem | |
| regni me uenisse? nam si et in Romanis tantum | 15.1 |
| momenti credebam esse, ut quem uellent imponerent | |
| Macedoniae regem, et meae tantum apud eos gratiae | |
| confidebam, quid opus parricidio fuit? an ut cruentum | 16.1 |
| diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis, apud | |
| quos aut uera aut certe simulata probitate partam | |
| gratiam habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et | |
| inuisus essem? nisi T. Quinctium credis, cuius nutu | 17.1 |
| et consiliis me nunc arguis regi, cum et ipse tali pi- | |
| etate uiuat cum fratre, mihi fraternae caedis fuisse | |
| auctorem. idem non Romanorum gratiam solum, sed | 18.1 |
| Macedonum iudicia ac paene omnium deorum hominum- | |
| que consensum collegit, per quae omnia se mihi parem | |
| in certamine non futurum crediderit: idem, tamquam | 19.1 |
| [in] aliis omnibus rebus inferior essem, ad sceleris | |
| ultimam spem confugisse me insimulat. uis hanc for- | 20.1 |
| mulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter di- | |
| gnior uideretur regno, is consilium opprimendi fratris | |
| iudicetur cepisse? |