| quo spectare illas litteras ad te nunc missas | 40.11.1.1 |
| T. Quinctii credis, quibus et bene te consuluisse rebus | |
| tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et hortatur, | |
| ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum | |
| remittas Macedonum? T. Quinctius nunc est auctor | 2.1 |
| omnium rerum isti et magister. eum sibi te abdicato | |
| patre in locum tuum substituit. illic ante omnia | |
| clandestina cocta sunt consilia. quaeruntur adiutores | 3.1 |
| consiliis, cum te plures et principes Macedonum cum | |
| isto mittere iubet. qui hinc integri et sinceri Romam | |
| eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti | |
| illinc et infecti Romanis delenimentis redeunt. De- | 4.1 |
| metrius iis unus omnia est, eum iam regem uiuo patre | |
| appellant. haec si indignor, audiendum est statim | |
| non ab aliis solum sed etiam a te, pater, cupiditatis | |
| regni crimen. ego uero, si in medio ponitur, non | 5.1 |
| agnosco. quem enim suo loco moueo, ut ipse in eius | |
| locum succedam? unus ante me pater est, et ut diu | |
| sit, deos rogo. superstes—et ita sim, si merebor, ut | 6.1 |
| ipse me esse uelit—hereditatem regni, si pater tradet, | |
| accipiam. cupit regnum, et quidem scelerate cupit, | 7.1 |
| qui transcendere festinat ordinem aetatis, naturae, | |
| moris Macedonum, iuris gentium. obstat frater maior, | |
| ad quem iure, uoluntate etiam patris, regnum pertinet. | |
| tollatur: non primus regnum fraterna caede petiero. | 8.1 |
| pater senex et [filio] solus [orbatus] de se magis timebit, | |
| quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur, | |
| probabunt, defendent factum. hae spes incertae, pater, | 9.1 |
| sed non inanes sunt. ita enim se res habet: periculum | 10.1 |
| uitae propellere a me potes, puniendo eos, qui ad me | |
| interficiendum ferrum sumpserunt; si facinori eorum | |
| successerit, mortem meam idem tu persequi non poteris.' |