| exsecrare | 40.10.1.1 |
| nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita. | |
| sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, | |
| dispice insidiatorem et petitum insidiis: noxium in- | |
| cesse caput. qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam | 2.1 |
| iratos paternos deos: qui periturus fraterno scelere | |
| fuit, perfugium in patris misericordia et iustitia habeat. | |
| quo enim alio confugiam, cui non sollemne lustrale | 3.1 |
| exercitus tui, non decursus militum, non domus, non | |
| epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio | |
| mortalibus tuta est? si iero ad fratrem inuitatus, | 4.1 |
| moriendum est; si recepero intra ianuam comisatum | |
| fratrem, moriendum est: nec eundo nec manendo in- | 5.1 |
| sidias euito. quo me conferam? nihil praeter deos, | |
| pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos con- | |
| fugiam: perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo, quia | |
| tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae | 5 |
| maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi | |
| Macedoniam suam futuram sperant. si me scelus fra- | 6.1 |
| tris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem ex- | |
| spectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua fu- | |
| tura sciunt. si quid extra Macedoniam tibi Romani | |
| reliquissent, mihi quoque id relictum crederem recep- | 5 |
| taculum. at in Macedonibus satis praesidii est. ui- | 7.1 |
| disti hesterno die impetum militum in me. quid illis | |
| defuit nisi ferrum? quod illis defuit interdiu, conuiuae | |
| fratris noctu sumpserunt. quid de magna parte prin- | 8.1 |
| cipum loquar, qui in Romanis spem omnem dignitatis | |
| et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud Ro- | |
| manos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri | |
| maiori, sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri, | 5 |
| praeferant. iste enim est, cuius beneficio poenam tibi | 9.1 |
| senatus remisit, qui nunc te ab armis Romanis protegit, | |
| qui tuam senectutem obligatam et obnoxiam adulescen- | |
| tiae suae esse aequum censet. pro isto Romani stant, | 10.1 |
| pro isto omnes urbes tuo imperio liberatae, pro isto | |
| Macedones qui pace Romana gaudent. mihi praeter | |
| te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est? |