| tum Perseus 'aperienda nimirum nocte ianua | 40.9.1.1 |
| fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque | |
| ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum | |
| facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro at- | |
| que insidiator. non nequiquam isti unum Demetrium | 2.1 |
| filium te habere, me subditum et paelice genitum ap- | |
| pellant. nam si gradum, si caritatem filii apud te | 3.1 |
| haberem, non in me querentem deprehensas insidias, | |
| sed in eum, qui fecisset, saeuires, nec adeo uilis tibi | 4.1 |
| uita esset nostra, ut nec praeterito periculo meo mo- | |
| uereris, neque futuro, si insidiantibus <sit> impune. ita- | 5.1 |
| que si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum | |
| deos, ut a me coeptum scelus in me finem habeat, nec | |
| per meum latus tu petaris: sin autem, quod circum- | 6.1 |
| uentis in solitudine natura ipsa subicit, ut hominum, | |
| quos numquam uiderint, fidem tamen implorent, mihi | |
| quoque ferrum in me strictum cernenti uocem mittere | |
| licet, per te patriumque nomen, quod utri nostrum | 7.1 |
| sanctius sit iam pridem sentis, ita me audias precor, | |
| tamquam si uoce et comploratione nocturna excitus | |
| mihi quiritanti interuenisses, Demetrium cum armatis | |
| nocte intempesta in uestibulo meo deprehendisses. | 5 |
| quod tum uociferarer in re praesenti pauidus, hoc | |
| nunc postero die queror. frater, non comisantium in | 8.1 |
| uicem <animis> iam diu uiuimus inter nos. regnare uti- | |
| que uis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gen- | |
| tium ius, obstat uetustus Macedoniae mos, obstat uero | |
| etiam patris iudicium. haec transcendere nisi per | 9.1 |
| meum sanguinem non potes. omnia moliris et temp- | |
| tas. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parri- | |
| cidio tuo. hesterno die in lustratione et decursu et | 10.1 |
| simulacro ludicro pugnae funestum prope proelium | |
| fecisti, nec me aliud a morte uindicauit, quam quod | |
| me ac meos uinci passus sum. ab hostili proelio, | 11.1 |
| tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam uo- | |
| luisti. credis me, pater, inter inermes conuiuas cena- | |
| turum fuisse, ad quem armati comisatum uenerunt? | |
| credis nihil a gladiis nocte pericul<i mihi futur>um fuisse, | 5 |
| quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid | 12.1 |
| hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro | |
| succinctis iuuenibus uenis? conuiuam me tibi com- | |
| mittere ausus non sum: comisatorem te cum armatis | |
| uenientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus | 13.1 |
| meum parares hoc tempore, pater, quo querentem | |
| audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec | |
| dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat | 14.1 |
| uenisse se cum multitudine ad ianuam meam, an ferro | |
| succinctos secum fuisse? quos nominauero, arcesse. | |
| possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non | |
| tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen | 15.1 |
| meum cum ferro ad te deducerem, [rem] pro manifesto | |
| haberes: fatentes pro deprehensis habe. |