| Romae magnam trepidationem litterae Baebii | 40.26.1.1 |
| fecerunt, eo maiorem, quod paucos post dies Marcellus, | 2.1 |
| tradito exercitu Fabio Romam cum uenisset, spem | |
| ademit eum, qui in Gallia esset, exercitum in Ligures | |
| posse traduci, quia bellum cum Histris esset prohiben- | |
| tibus coloniam Aquileiam deduci: eo profectum Fabium, | 3.1 |
| neque inde regredi bello inchoato posse. una, et ea | 4.1 |
| ipsa tardior quam tempus postulabat, subsidii spes | |
| erat, si consules maturassent in prouinciam ire. id ut | |
| facerent, pro se quisque patrum uociferari. consules | 5.1 |
| nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam segni- | |
| tiem sed uim morbi in causa esse, quo serius perfice- | |
| retur. non tamen potuerunt sustinere consensum se- | 6.1 |
| natus, quin paludati exirent et militibus, quos con- | |
| scriptos haberent, diem edicerent, quo Pisas conuenirent. | |
| permissum, ut, qua irent, protinus subitarios milites | |
| scriberent ducerentque secum. et praetoribus Q. Pe- | 7.1 |
| tilio et Q. Fabio imperatum est, ut Petilius duas | |
| legiones ciuium Romanorum tumultuarias scriberet et | |
| omnes minores quinquaginta annis sacramento rogaret, | |
| Fabio, ut sociis Latini nominis quindecim milia pe- | 5 |
| ditum, octingentos equites imperaret. duumuiri nauales | 8.1 |
| creati C. Matienus et C. Lucretius, nauesque iis or- | |
| natae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum | |
| prouincia erat, imperatum est, ut classem primo quo- | |
| que tempore duceret in Ligurum oram, si quo usui | 5 |
| esse L. Aemilio atque exercitui eius posset. |