| colonia Grauiscae eo anno deducta est in | 40.29.1.1 |
| agrum Etruscum, de Tarquiniensibus quondam captum. | |
| quina iugera agri data; tresuiri deduxerunt C. Cal- | 2.1 |
| purnius Piso P. Claudius Pulcher C. Terentius Istra. | |
| siccitate et inopia frugum insignis annus fuit. sex | |
| menses numquam pluuisse memoriae proditum. | |
| eodem anno in agro L. Petilii scribae sub Ianiculo, | 3.1 |
| dum cultores [agri] altius moliuntur terram, duae la- | |
| pideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos | |
| latae, inuentae sunt, operculis plumbo deuinctis. litteris | 4.1 |
| Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in | |
| altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem | |
| Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae | |
| Pompilii inesse. eas arcas cum ex amicorum sententia | 5.1 |
| dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, | |
| inanis inuenta, sine uestigio ullo corporis humani aut | |
| ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. | |
| in altera duo fasces candelis inuoluti septenos habuere | 6.1 |
| libros, non integros modo sed recentissima specie. | |
| septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci | 7.1 |
| de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit. | |
| adicit Antias Ualerius Pythagoricos fuisse, uulgatae | 8.1 |
| opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse | |
| Numam, mendacio probabili accommodata fide. primo | 9.1 |
| ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox | |
| pluribus legentibus cum uulgarentur, Q. Petilius | |
| praetor urbanus studiosus legendi libros eos a L. Pe- | |
| tilio sumpsit: et erat familiaris usus, quod scribam | 10.1 |
| eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. lectis | 11.1 |
| rerum summis cum animaduertisset pleraque dissol- | |
| uendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros | |
| eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, | |
| se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se | 5 |
| habere ad eos libros repetendos existimaret, experiretur: | |
| <id> integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos | 12.1 |
| plebis adit, ab tribunis ad senatum res est reiecta. | |
| praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, li- | |
| bros eos legi seruarique non oportere. senatus cen- | 13.1 |
| suit satis habendum quod praetor iusiurandum polli- | |
| ceretur; libros primo quoque tempore in comitio | |
| cremandos esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio | |
| praetori maiorique parti tribunorum plebis uideretur, | 5 |
| domino soluendum esse. id scriba non accepit. libri | 14.1 |
| in comitio igne a uictimariis facto in conspectu populi | |
| cremati sunt. |