| bina cis montes | 40.28.1.1 |
| castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole orto | |
| pariter omnes compositi et instructi procedebant; tum | 2.1 |
| nisi exsatiati cibo uinoque arma non capiebant, dis- | |
| persi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset | |
| hostes extra uallum non elaturos signa. aduersus ita | 3.1 |
| incompositos eos uenientes clamore pariter omnium, | |
| qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sub- | |
| lato simul omnibus portis Romani eruperunt. Li- | 4.1 |
| guribus adeo improuisa res fuit, ut perinde ac si in- | |
| sidiis circumuenti forent trepidarent. exiguum tem- | |
| poris aliqua forma pugnae fuit: fuga deinde effusa et | 5.1 |
| fugientium passim caedes erat, equitibus dato signo, | |
| ut conscenderent equos nec effugere quemquam sine- | |
| rent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, | |
| deinde ipsis exuti castris. supra quindecim milia | 6.1 |
| Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti. | |
| triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsi- | |
| dibus datis in dicionem uenit. gubernatores nautaeque | 7.1 |
| conquisiti, qui <in> praedatoriis fuissent nauibus, atque | |
| omnes in custodiam coniecti. et a C. Matieno duum- | |
| uiro naues eius generis in Ligustina ora triginta duae | |
| captae sunt. haec qui nuntiarent litterasque ad se- | 8.1 |
| natum ferrent, L. Aurelius Cotta C. Sulpicius Gallus | |
| Romam missi, simulque peterent, ut L. Aemilio con- | |
| fecta prouincia decedere et deducere secum milites liceret | |
| atque dimittere. utrumque permissum ab senatu et | 9.1 |
| supplicatio ad omnia puluinaria per triduum decreta, | |
| iussique praetores Petilius urbanas dimittere legiones, | |
| Fabius sociis atque nomini Latino remittere dilectum; | |
| et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum | 10.1 |
| aequum censere subitarios milites, tumultus causa | |
| conscriptos, primo quoque tempore dimitti. |