postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi 40.32.1.1
flammam conspexere, deinde per totam aciem uulgatum
est castra amissa esse et tum cum maxime ardere.
unde illis terror, inde Romanis animus creuit. iam 2.1
clamor suorum uincentium accidebat, iam ardentia
hostium castra apparebant. Celtiberi parumper in- 3.1
certis animis fluctuati sunt: ceterum postquam receptus
pulsis nullus erat nec usquam nisi in certamine spes,
pertinacius de integro capessunt pugnam. acie media 4.1
urgebantur acriter a quinta legione: aduersus laeuum
cornu, in quo sui generis prouincialia auxilia instru-
xisse Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt
signa. iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur 5.1
Romanis, ni septima legio successisset. simul ab
oppido Aebura, qui in praesidio relicti erant, in me-
dio ardore pugnae aduenerunt, et Acilius ab tergo
erat. diu in medio caesi Celtiberi: qui supererant in 6.1
omnes passim partes capessunt fugam. equites bi-
partito in eos emissi magnam caedem edidere. ad
uiginti tria milia hostium eo die occisa, capta quattuor
milia septingenti cum equis plus quingentis, et signa 5
militaria octoginta octo. magna uictoria, non tamen 7.1
incruenta fuit: Romani milites de duabus legionibus
paulo plus ducenti, socium Latini nominis octingenti
triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et
quadringenti ceciderunt. praetor in castra uictorem 8.1
exercitum reduxit, Acilius manere in captis ab se
castris iussus. postero die spolia de hostibus lecta,
et pro contione donati, quorum uirtus insignis fuerat.