| sauciis deinde in oppidum Aeburam deuectis | 40.33.1.1 |
| per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones. ea | 2.1 |
| urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, | |
| morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia | |
| profectos domo inexplicabiles continuis imbribus uiae | |
| et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in | 5 |
| deditionem uenit. Flaccus quoque tempestatibus foedis | 3.1 |
| coactus exercitum omnem in urbem introduxit. Celti- | 4.1 |
| beri, qui profecti erant [a domo] deditionis ignari, | |
| cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, | |
| amnibus Contrebiam uenissent, postquam nulla castra | |
| extra moenia uiderunt, aut in alteram partem trans- | 5 |
| lata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi | |
| ad oppidum accesserunt. in eos duabus portis Romani | 5.1 |
| eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. | |
| quae res ad resistendum eos et ad capessendam pu- | 6.1 |
| gnam impediit, quod non uno agmine nec ad signa | |
| frequentes ueniebant, eadem magnae parti ad fugam | |
| saluti fuit: sparsi enim toto passim campo se diffu- | 7.1 |
| derunt, nec usquam confertos eos hostis circumuenit. | |
| tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quin- | |
| que milia hominum, equi quadringenti, signa militaria | |
| sexaginta duo. qui palati e fuga domum se recipiebant, | 8.1 |
| alterum agmen uenientium Celtiberorum deditionem | |
| Contrebiae et suam cladem narrando auerterunt. ex- | |
| templo in uicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus | 9.1 |
| a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus | |
| ducit legiones multa castella expugnando, donec ma- | |
| xima pars Celtiberorum in deditionem uenit. |