| haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore | 40.34.1.1 |
| Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis | |
| fecit. | |
| Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallo- | 2.1 |
| rum est deducta. tria milia peditum quinquagena iu- | |
| gera, centuriones centena, centena quadragena equites | |
| acceperunt. tresuiri deduxerunt P. Cornelius Scipio | 3.1 |
| Nasica C. Flaminius L. Manlius Acidinus. aedes duae | 4.1 |
| eo anno dedicatae sunt, una Ueneris Erycinae ad | |
| portam Collinam: dedicauit L. Porcius L. f. Licinus | |
| duumuir, uota erat a consule L. Porcio Ligustino bello, | |
| altera in foro holitorio Pietatis. eam aedem dedicauit | 5.1 |
| M'. Acilius Glabrio duumuir; statuamque auratam, | |
| quae prima omnium in Italia est statuta aurata, patris | |
| Glabrionis posuit. is erat, qui ipse eam aedem uouerat, | 6.1 |
| quo die cum rege Antiocho ad Thermopylas depu- | |
| gnasset, locaueratque idem ex senatus consulto. | |
| per eosdem dies, quibus aedes hae dedicatae sunt, | 7.1 |
| L. Aemilius Paulus proconsul ex Liguribus Ingaunis | |
| triumphauit. transtulit coronas aureas quinque et ui- | 8.1 |
| ginti, nec praeterea quicquam auri argentique in eo | |
| triumpho latum. captiui multi principes Ligurum | |
| antea currum ducti. aeris trecenos militibus diuisit. | |
| auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem | 9.1 |
| perpetuam orantes: ita in animum induxisse Ligurum | |
| gentem, nulla umquam arma nisi imperata a populo | |
| Romano sumere. responsum a Q. Fabio praetore est | 10.1 |
| Liguribus iussu senatus orationem eam non nouam | |
| Liguribus esse: mens uero ut noua et orationi con- | |
| ueniens esset, ipsorum id plurimum referre. ad con- | 11.1 |
| sules irent, et, quae ab iis imperata essent, facerent. | |
| nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse | |
| sincera fide in pace Ligures esse. pax in Liguribus | 12.1 |
| fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo milia | |
| eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade | |
| compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. | |
| inde in Sardiniam exercitus ductus, et cum Iliensibus, | 13.1 |
| gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda | |
| proelia facta. Carthaginiensibus eodem anno centum | 14.1 |
| obsides redditi, pacemque [cum] iis populus Romanus | |
| non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa prae- | |
| stitit, qui cum praesidio armato agrum, qui in contro- | |
| uersia erat, obtinebat. | 5 |