| otiosam prouinciam consules habuerunt. | 40.35.1.1 |
| M. Baebius comitiorum causa Romam reuocatus con- | |
| sules creauit A. Postumium Albinum Luscum et C. Cal- | |
| purnium Pisonem. praetores exinde facti Ti. Sem- | 2.1 |
| pronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius | |
| Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Man- | |
| cinus C. Maenius. ii omnes magistratum idibus Mar- | |
| tiis inierunt. | 5 |
| principio eius anni, quo A. Postumius Albinus et | 3.1 |
| C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio | |
| consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore | |
| uenerant a Q. <Fuluio> Flacco, L. Minucius legatus et | |
| duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Mas- | 5 |
| saliota. hi cum duo secunda proelia, deditionem Celti- | 4.1 |
| beriae, confectam prouinciam nuntiassent, nec stipendio, | |
| quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum | |
| in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, | 5.1 |
| ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos | |
| haberetur, deinde ut Q. Fuluio decedenti de prouincia | 6.1 |
| deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et | |
| multi ante eum praetores usi essent, liceret. quod | |
| fieri, praeterquam quod ita deberet, etiam prope ne- | |
| cessarium esse: ita enim obstinatos esse milites, ut | 7.1 |
| non ultra retineri posse in prouincia uiderentur, iniussu- | |
| que abituri inde essent, si non dimitterentur, aut in | |
| perniciosam, si quis impense retineret, seditionem | |
| exarsuri. consulibus ambobus prouinciam Ligures esse | 8.1 |
| senatus iussit. praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio | |
| urbana, Ti. Minucio peregrina obuenit, P. Cornelio | |
| Sicilia, C. Maenio Sardinia. Hispanias sortiti L. Po- | 9.1 |
| stumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem. is quia | 10.1 |
| successurus Q. Fuluio erat, ne uetere exercitu pro- | |
| uincia spoliaretur, 'quaero' inquit 'de te, L. Minuci, | |
| cum confectam prouinciam nunties, existimesne Celti- | |
| beros perpetuo in fide mansuros, ita ut sine exercitu | 5 |
| ea prouincia obtineri possit. si neque de fide barba- | 11.1 |
| rorum quicquam recipere aut adfirmare nobis potes, et | |
| habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem | |
| auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, | |
| ut ii modo, quibus emerita stipendia sint, milites di- | 5 |
| mittantur, ueteribus militibus tirones immisceantur, an | 12.1 |
| deductis de prouincia ueteribus legionibus nouas con- | |
| scribendi et mittendi, cum contemptum tirocinium | |
| etiam mitiores barbaros excitare ad rebellandum possit? | |
| dictu quam re facilius est prouinciam ingenio ferocem, | 13.1 |
| rebellatricem confecisse. paucae ciuitates, ut quidem | |
| ego audio, quas uicina maxime hiberna premebant, in | |
| ius dicionemque uenerunt; ulteriores in armis sunt. | |
| quae cum ita sint, ego iam hinc praedico, patres con- | 14.1 |
| scripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam | |
| administraturum: si deducat secum Flaccus legiones, | |
| loca pacata me ad hibernacula lecturum neque nouum | |
| militem ferocissimo hosti obiecturum.' | 5 |