| le- | 40.36.1.1 |
| gatus ad ea, quae interrogatus erat, respondit neque | |
| se neque quemquam alium diuinare posse, quid in | |
| animo Celtiberi haberent aut porro habituri essent. | |
| itaque negare non posse, quin rectius sit etiam ad | 2.1 |
| pacatos barbaros, nondum satis adsuetos imperio, | |
| exercitum mitti. nouo autem an uetere exercitu opus | 3.1 |
| sit, eius esse dicere, qui scire possit, qua fide Celtiberi | |
| in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum | |
| habeat, quieturos milites, si diutius in prouincia reti- | |
| neantur. si ex eo, quod aut inter se loquantur aut | 4.1 |
| succlamationibus apud contionantem imperatorem signi- | |
| ficent, quid sentiant, coniectandum sit, palam uoci- | |
| feratos esse aut imperatorem in prouincia retenturos | |
| aut cum eo in Italiam uenturos esse. disceptationem | 5.1 |
| inter praetorem legatumque consulum relatio interrupit, | |
| qui suas ornari prouincias, priusquam de praetoris | |
| exercitu ageretur, aequum censebant. nouus omnis | 6.1 |
| exercitus consulibus est decretus, binae legiones Ro- | |
| manae cum suo equitatu, et socium Latini nominis | |
| quantus semper numerus, quindecim milia peditum, | |
| octingenti equites. cum hoc exercitu Apuanis Liguri- | 7.1 |
| bus ut bellum inferrent, mandatum est. P. Cornelio | |
| et M. Baebio prorogatum imperium iussique prouincias | |
| obtinere, donec consules uenissent; tum imperatum, ut | |
| dimisso, quem haberent, exercitu reuerterentur Romam. | 5 |
| de Ti. Sempronii deinde exercitu actum est. nouam | 8.1 |
| legionem ei quinque milium et ducentorum peditum | |
| cum equitibus quadringentis consules scribere iussi, | |
| et mille praeterea peditum Romanorum, quinquaginta | |
| equites, et sociis nominis Latini imperare septem milia | 9.1 |
| peditum, trecentos equites. cum hoc exercitu placuit | |
| ire in Hispaniam citeriorem Ti. Sempronium. Q. Fuluio | 10.1 |
| permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q. Mar- | |
| cium consules ciues Romani sociiue in Hispaniam | |
| transportati essent, et praeterea supplemento adducto, | |
| quo amplius <in> duabus legionibus quam decem milia | 5 |
| et quadringenti pedites, sescenti equites essent, et so- | 11.1 |
| cium Latini nominis duodecim milia, sescenti equites, | |
| quorum forti opera duobus aduersus Celtiberos proeliis | |
| usus Q. Fuluius esset, eos, si uideretur, secum depor- | |
| taret. et supplicationes decretae, quod is prospere | 12.1 |
| rem publicam gessisset. et ceteri praetores in pro- | |
| uincias missi. Q. Fabio Buteoni prorogatum in Gallia | 13.1 |
| imperium est. octo legiones praeter exercitum ueterem, | |
| qui in Liguribus in spe propinqua missionis erat, eo | |
| anno esse placuit. et is ipse exercitus aegre explebatur | 14.1 |
| propter pestilentiam, quae tertium iam annum urbem | |
| Romanam atque Italiam uastabat. |