| praetor | 40.37.1.1 |
| Ti. Minucius et haud ita multo post consul C. Cal- | |
| purnius moritur, multique alii omnium ordinum illu- | |
| stres uiri. postremo prodigii loco ea clades haberi | |
| coepta est. C. Seruilius pontifex maximus piacula | 2.1 |
| irae deum conquirere iussus, decemuiri libros inspicere, | |
| consul Apollini Aesculapio Saluti dona uouere et dare | |
| signa inaurata: quae uouit deditque. decemuiri sup- | 3.1 |
| plicationem in biduum ualetudinis causa in urbe et | |
| per omnia fora conciliabulaque edixerunt: maiores | |
| duodecim annis omnes coronati et lauream in manu | |
| tenentes supplicauerunt. fraudis quoque humanae in- | 4.1 |
| sinuauerat suspicio animis; et ueneficii quaestio ex | |
| senatus consulto, quod in urbe propiusue urbem decem | |
| milibus passuum esset commissum, C. Claudio prae- | |
| tori, qui in locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra | 5 |
| decimum lapidem per fora conciliabulaque C. Maenio, | |
| priusquam in Sardiniam prouinciam traiceret, decreta. | |
| suspecta consulis erat mors maxime. necatus a Quarta | 5.1 |
| Hostilia uxore dicebatur. ut quidem filius eius Q. Ful- | 6.1 |
| uius Flaccus in locum uitrici consul est declaratus, ali- | |
| quanto magis infamis mors Pisonis coepit esse; et | |
| testes exsistebant, qui post declaratos consules Albinum | |
| et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, | 5 |
| et exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei ter- | |
| tium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, | |
| pararet se ad petendum: intra duos menses effecturam, | |
| ut consul fieret. inter multa alia testimonia ad cau- | 7.1 |
| sam pertinentia haec quoque uox, nimis uero euentu | |
| comprobata, ualuit, cur Hostilia damnaretur. | |
| ueris principio huius, dum consules nouos dilectus | 8.1 |
| Romae tenet, mors deinde alterius et creandi comitia | |
| consulis in locum eius omnia tardiora fecerunt, interim | 9.1 |
| P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil | |
| memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum | |
| induxerunt. |