| Ligures, qui ante aduentum in | 40.38.1.1 |
| prouinciam consulum non exspectassent bellum, impro- | |
| uiso oppressi ad duodecim milia hominum dediderunt | |
| se. eos consulto per litteras prius senatu deducere ex | 2.1 |
| montibus in agros campestres procul ab domo, ne | |
| reditus spes esset, Cornelius et Baebius statuerunt, | |
| nullum alium ante finem rati fore Ligustini belli. | |
| ager publicus populi Romani erat in Samnitibus, qui | 3.1 |
| Taurasinorum <fuerat. eo cum> traducere Ligures Apu- | |
| anos uellent, edixerunt, <ut> Ligures Apuani de montibus | |
| descenderent cum liberis coniugibusque, sua omnia se- | |
| cum portarent. Ligures saepe per legatos deprecati, | 4.1 |
| ne penates, sedem in qua geniti essent, sepulcra ma- | |
| iorum cogerentur relinquere, arma obsides pollicebantur. | |
| postquam nihil impetrabant neque uires ad bellandum | 5.1 |
| erant, edicto paruerunt. traducti sunt publico sumptu | 6.1 |
| ad quadraginta milia liberorum capitum cum feminis | |
| puerisque. argenti data centum et quinquaginta milia, | |
| unde in nouas sedes compararent, quae opus essent. | |
| agro diuidendo dandoque iidem, qui traduxerant, Cor- | 7.1 |
| nelius et Baebius praepositi. postulantibus tamen | |
| ipsis quinqueuiri ab senatu dati, quorum ex consilio | |
| agerent. transacta re cum ueterem exercitum Ro- | 8.1 |
| mam deduxissent, triumphus ab senatu est decre- | |
| tus. hi omnium primi nullo bello gesto trium- | 9.1 |
| pharunt. tantum hostiae ductae ante currum, quia | |
| nec quod ferretur neque quod duceretur captum ne- | |
| que quod militibus daretur, quicquam in triumphis | |
| eorum fuerat. | 5 |