| eodem anno in Hispania Fuluius Flaccus | 40.39.1.1 |
| proconsul, quia successor in prouinciam tardius uenie- | |
| bat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae | |
| agrum, unde ad deditionem non uenerant, institit uastare. | |
| qua re irritauit magis quam conterruit animos barba- | 2.1 |
| rorum; et clam comparatis copiis saltum Manlianum, | |
| per quem transiturum exercitum Romanum satis scie- | |
| bant, obsederunt. in Hispaniam ulteriorem eunti L. | 3.1 |
| Postumio Albino collegae Gracchus mandauerat, ut Q. | |
| Fuluium certiorem faceret, Tarraconem exercitum ad- | |
| duceret: ibi dimittere ueteranos supplementaque distri- | 4.1 |
| buere et ordinare omnem exercitum sese uelle. dies | |
| quoque, et ea propinqua, edita Flacco est, qua suc- | |
| cessor esset uenturus. haec noua adlata res, omissis | 5.1 |
| quae agere instituerat, Flaccum raptim deducere exer- | |
| citum ex Celtiberia cum coegisset, barbari causae ignari, | |
| suam defectionem et clam comparata arma sensisse | |
| eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. | 5 |
| ubi eum saltum prima luce agmen Romanum intrauit, | 6.1 |
| repente ex duabus partibus simul exorti hostes Roma- | |
| nos inuaserunt. quod ubi uidit Flaccus, primos tumul- | 7.1 |
| tus in agmine per centuriones stare omnes, suo quem- | |
| que loco, et arma expedire iubendo sedauit, et sarcinis | 8.1 |
| iumentisque in unum locum coactis copias omnes par- | |
| tim ipse partim per legatos tribunosque militum, ut | |
| tempus, ut locus postulabat, sine ulla trepidatione in- | |
| struxit, cum bis deditis rem esse admonens, scelus et | 9.1 |
| perfidiam illis, non uirtutem nec animum accessisse, | |
| reditum ignobilem in patriam clarum ac memorabilem | |
| eos sibi fecisse: cruentos ex recenti caede hostium gla- | |
| dios et manantia sanguine spolia Romam ad triumphum | 5 |
| delaturos. plura dici tempus non patiebatur: inuehe- | 10.1 |
| bant se hostes, et in partibus extremis iam pugnabatur. | |
| deinde acies concurrerunt. |