| atrox ubique proelium, | 40.40.1.1 |
| sed uaria fortuna erat. egregie legiones, nec segnius | |
| duae alae pugnabant: externa auxilia ab simili arma- | |
| tura, meliore aliquantum militum genere urgebantur, | |
| nec locum tueri poterant. Celtiberi ubi ordinata acie | 2.1 |
| et signis collatis se non esse pares legionibus sen- | |
| serunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum ualent | 3.1 |
| genere pugnae, ut quamcumque [in] partem per- | |
| culere impetu suo, sustineri nequeant. tunc quoque | |
| turbatae legiones sunt, prope interrupta acies. quam | 4.1 |
| trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo aduehitur | |
| ad legionarios equites, et 'ni quid auxilii in uobis est, | |
| actum iam de hoc exercitu erit.' cum undique accla- | |
| massent, quin ederet, quid fieri uellet: non segniter | 5 |
| imperium exsecuturos; 'duplicate turmas' inquit, 'dua- | 5.1 |
| rum legionum equites, et permittite equos in cuneum | |
| hostium, quo nostros urgent. id cum maiore ui | |
| [equorum] facietis, si effrenatos in eos equos immit- | |
| titis; quod saepe Romanos equites cum magna laude | 6.1 |
| fecisse sua memoriae proditum est.' dicto paruerunt | 7.1 |
| detractisque frenis bis ultro citroque cum magna strage | |
| hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt. | |
| dissipato cuneo, in quo omnis spes fuerat, Celtiberi | 8.1 |
| trepidare et prope omissa pugna locum fugae circum- | |
| spicere. et alarii equites postquam Romanorum | 9.1 |
| equitum tam memorabile facinus uidere, et ipsi uir- | |
| tute eorum accensi sine ullius imperio in perturbatos | |
| iam hostes equos immittunt. tunc uero Celtiberi om- | 10.1 |
| nes in fugam effunduntur, et imperator Romanus auer- | |
| sos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri Ioui- | |
| que optimo maximo ludos uouit. caeduntur Celtiberi | 11.1 |
| per totum saltum dissipati fuga. decem et septem | |
| milia hostium caesa eo die traduntur, uiui capti plus | |
| tria milia septingenti, cum signis militaribus septua- | |
| ginta septem, equis prope sescentis. in suis castris eo | 12.1 |
| die uictor exercitus mansit. uictoria non sine iactura | |
| militum fuit: quadringenti septuaginta duo milites | 13.1 |
| Romani, socium ac Latini nominis mille decem et | |
| nouem, cum his tria milia militum auxiliariorum per- | |
| ierunt. ita uictor exercitus renouata priore gloria | |
| Tarraconem est perductus. uenienti Fuluio Ti. Sem- | 14.1 |
| pronius praetor, qui biduo ante uenerat, obuiam pro- | |
| cessit gratulatusque est, quod rem publicam egregie | |
| gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent | |
| quosque retinerent milites, composuerunt. inde Ful- | 15.1 |
| uius exauctoratis militibus in naues impositis Romam | |
| est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones | |
| duxit. |