| hiems eo anno niue saeua et omni tempesta- | 40.45.1.1 |
| tum genere fuit: arbores, quae obnoxiae frigoribus | |
| sunt, deusserat cunctas; et eadem aliquanto quam alias | |
| longior fuit. itaque Latinas nox subito coorta et in- | 2.1 |
| tolerabilis tempestas in monte turbauit, instaurataeque | |
| sunt ex decreto pontificum. eadem tempestas et in | 3.1 |
| Capitolio aliquot signa prostrauit fulminibusque com- | |
| plura loca deformauit, aedem Iouis Tarracinae, aedem | |
| Albam Capuae portamque Romanam; muri pinnae ali- | |
| quot locis decussae erant. haec inter prodigia nun- | 4.1 |
| tiatum et ab Reate tripedem natum mulum. ob ea | 5.1 |
| decemuiri iussi adire libros edidere, quibus diis et | |
| quot hostiis sacrificaretur, et [fulminibus complura loca | |
| deformata aedem Iouis] ut supplicatio diem unum esset. | |
| ludi deinde uotiui Q. Fuluii consulis per dies decem | 6.1 |
| magno apparatu facti. | |
| censorum inde comitia habita: creati M. Aemilius | |
| Lepidus pontifex maximus et M. Fuluius Nobilior, | |
| qui ex Aetolis triumphauerat. inter hos uiros nobiles | 7.1 |
| inimicitiae erant, saepe multis et in senatu et ad po- | |
| pulum atrocibus celebratae certaminibus. comitiis | 8.1 |
| confectis, ut traditum antiquitus est, censores in | |
| Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt; | |
| quo repente principes senatorum cum agmine uenerunt | |
| ciuitatis, inter quos Q. Caecilius Metellus uerba fecit. | 5 |