| 'non obliti sumus, censores, uos paulo ante ab | 40.46.1.1 |
| uniuerso populo Romano moribus nostris praepositos | |
| esse, et nos a uobis et admoneri et regi, non uos a | |
| nobis debere. indicandum tamen est, quid omnes | 2.1 |
| bonos in uobis aut offendat aut certe mutatum ma- | |
| lint. singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fului, | 3.1 |
| neminem hodie in ciuitate habemus, quem, si reuoce- | |
| mur in suffragium, uelimus uobis praelatum esse. | |
| ambo cum simul aspicimus, non possumus <non> uereri, | 4.1 |
| ne male comparati sitis, nec tantum rei publicae | |
| prosit, quod omnibus nobis egregie placetis, quam, | |
| quod alter alteri displicetis, noceat. inimicitias per | 5.1 |
| annos multos uobis ipsis graues et atroces geritis, | |
| quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae | |
| quam uobis grauiores fiant. de quibus causis hoc | 6.1 |
| timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur, * * * nisi | |
| forte implacabiles †fueritis implicauerint animos uestros. | |
| has ut hodie, ut in isto templo finiatis simultates, | 7.1 |
| quaesumus uos uniuersi, et quos coniunxit suffragiis | |
| suis populus Romanus, hos etiam reconciliatione gratiae | |
| coniungi a nobis sinatis; uno animo, uno consilio le- | 8.1 |
| gatis senatum, equites recenseatis, agatis censum, lu- | |
| strum condatis; quod in omnibus fere precationibus | 9.1 |
| nuncupabitis uerbis "ut ea res mihi collegaeque meo | |
| bene et feliciter eueniat," id ita ut uere, ut ex animo | |
| uelitis euenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, | |
| id uos uelle etiam homines credamus. T. Tatius et | 10.1 |
| Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes con- | |
| currerant, ibi concordes regnarunt. non modo simul- | 11.1 |
| tates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis hostibus | |
| plerumque socii fideles, interdum etiam ciues fiunt. | |
| Albani diruta Alba Romam traducti sunt, Latini, Sa- | 12.1 |
| bini in ciuitatem accepti. uulgatum illud, quia uerum | |
| erat, in prouerbium uenit, amicitias immortales, <mor- | |
| tales> inimicitias debere esse.' fremitus ortus cum ad- | 13.1 |
| sensu, deinde uniuersorum uoces idem petentium con- | |
| fusae in unum orationem interpellarunt. inde Aemilius | 14.1 |
| questus cum alia, tum bis a M. Fuluio se certo con- | |
| sulatu deiectum: Fuluius contra queri se ab eo semper | |
| lacessitum et in probrum suum sponsionem factam. | |
| tamen ambo significare, si alter uellet, se in potestate | 5 |
| tot principum ciuitatis futuros. omnibus instantibus, | 15.1 |
| qui aderant, dexteras fidemque dedere remittere [uere] | |
| ac finire odium. deinde collaudantibus cunctis de- | |
| ducti sunt in Capitolium. et cura super tali re prin- | |
| cipum et facilitas censorum egregie comprobata ab | 5 |
| senatu et laudata est. censoribus deinde postulantibus, | 16.1 |
| ut pecuniae summa sibi, qua in opera publica ute- | |
| rentur, <attribueretur,> uectigal annuum decretum est. |