| eodem anno in Hispania L. Postumius et | 40.47.1.1 |
| Ti. Sempronius propraetores comparauerunt ita inter | |
| se, ut in Uaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in | |
| Celtiberiam inde reuerteretur; Gracchus, si maius ibi | |
| bellum esset, in ultima Celtiberiae penetraret. * * * * | 5 |
| Mundam urbem primum ui cepit, nocte ex improuiso | 2.1 |
| adgressus. acceptis deinde obsidibus praesidioque im- | |
| posito castella oppugnare, [deinde] agros urere, donec | |
| ad praeualidam aliam urbem—Certimam appellant | |
| Celtiberi—peruenit. ubi cum iam opera admoueret, | 3.1 |
| ueniunt legati ex oppido, quorum sermo antiquae sim- | |
| plicitatis fuit, non dissimulantium bellaturos, si uires | |
| essent. petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum | 4.1 |
| ire liceret ad auxilia accienda: si non impetrassent, | |
| tum separatim [eos] ab illis se consulturos. per- | |
| mittente Graccho ierunt et post paucis diebus alios | |
| decem legatos secum adduxerunt. meridianum tempus | 5.1 |
| erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut bibere | |
| sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum po- | |
| poscerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus | |
| et moris omnis ignaris ingeniis. tum maximus natu | 6.1 |
| ex iis 'missi sumus' inquit 'a gente nostra, qui sci- | |
| scitaremur, qua tandem re fretus arma nobis inferres.' | |
| ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio | 7.1 |
| fidentem uenisse respondit; quem si ipsi uisere uelint, | |
| quo certiora ad suos referant, potestatem se eis factu- | |
| rum esse. tribunisque militum imperat, ut ornari | 8.1 |
| omnes copias peditum equitumque et decurrere iubeant | |
| armatas. ab hoc spectaculo legati <di>missi deterru- | |
| erunt suos ab auxilio circumsessae urbi ferendo. oppi- | 9.1 |
| dani cum ignes nocte <e> turribus nequiquam, quod | |
| signum conuenerat, sustulissent, destituti ab unica spe | |
| auxilii in deditionem uenerunt. nummum quater et | 10.1 |
| uiciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi | |
| equites, nec obsidum nomine—nam militare iussi | |
| sunt—, et tamen re ipsa ut pignus fidei essent. |