| ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopu- | 40.49.1.1 |
| landam Celtiberiam legiones. et cum ferret passim | |
| cuncta atque ageret, populique alii uoluntate alii metu | |
| iugum acciperent, centum tria oppida intra paucos | |
| dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti est. | 5 |
| conuertit inde agmen retro, unde uenerat, ad Alcen, | 2.1 |
| atque eam urbem oppugnare institit. oppidani pri- | 3.1 |
| mum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam | |
| non armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, | |
| diffisi praesidio urbis in arcem uniuersi concesserunt: | |
| postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem | 4.1 |
| se suaque omnia Romanis permiserunt. magna inde | |
| praeda facta est. multi captiui nobiles in potestatem | |
| uenerunt, inter quos et Thurri filii duo et filia. re- | 5.1 |
| gulus hic earum gentium erat, longe potentissimus | |
| omnium Hispanorum. audita suorum clade, missis qui | |
| fidem uenienti in castra ad Gracchum peterent, uenit. | |
| et primum quaesiuit ab eo, liceretne sibi ac suis uiuere. | 6.1 |
| cum praetor uicturum respondisset, quaesiuit iterum, | |
| si cum Romanis militare liceret. id quoque Graccho | 7.1 |
| permittente, 'sequar' inquit 'uos aduersus ueteres | |
| socios meos, quoniam illos †ad me propiunt suspicere.' | |
| secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera | |
| multis locis rem Romanam adiuuit. | 5 |