| Ergauica inde, nobilis et potens ciuitas, aliorum | 40.50.1.1 |
| circa populorum cladibus territa portas aperuit Ro- | |
| manis. eam deditionem oppidorum haud cum fide | 2.1 |
| factam quidam auctores sunt: e qua regione ab- | |
| duxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque | |
| eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celti- | |
| beris a prima luce ad sextam horam diei signis col- | 5 |
| latis pugnasse, multos utrimque cecidisse; nec aliud | 3.1 |
| magnopere, cur uicisse crederes, fecisse Romanos, nisi | |
| quod postero die lacessierint proelio manentes intra | |
| uallum: spolia per totum diem legisse; tertio die proe- | 4.1 |
| lio maiore iterum pugnatum, et tum demum haud | |
| dubie uictos Celtiberos castraque eorum capta et di- | |
| repta esse. uiginti duo milia hostium eo die esse | 5.1 |
| caesa, plus trecentos captos, parem fere equorum | |
| numerum, et signa militaria septuaginta duo. inde | |
| <de>bellatum, ueramque pacem, non fluxa, ut ante, fide | |
| Celtiberos fecisse. eadem aestate et L. Postumium in | 6.1 |
| Hispania ulteriore bis cum Uaccaeis egregie pugnasse | |
| scribunt: ad triginta et quinque milia hostium occi- | |
| disse et castra expugnasse. propius uero est serius | 7.1 |
| in prouinciam peruenisse, quam ut ea aestate potuerit | |
| res gerere. |