| censores fideli concordia senatum legerunt. | 40.51.1.1 |
| princeps lectus est ipse censor M. Aemilius Lepidus | |
| pontifex maximus: tres eiecti de senatu; retinuit quos- | |
| dam Lepidus a collega praeteritos. opera ex pecunia | 2.1 |
| attributa diuisaque inter se haec [con]fecerunt. Le- | |
| pidus molem ad Tarracinam, ingratum opus, quod | |
| praedia habebat ibi priuatamque publicae rei impen- | |
| sam ins<er>uerat; theatrum et proscaenium ad Apollinis, | 3.1 |
| aedem Iouis in Capitolio, columnasque circa poliendas | |
| albo locauit; et ab his columnis, quae incommode | |
| opposita uidebantur, signa amouit clipeaque de co- | |
| lumnis et signa militaria adfixa omnis generis dem- | 5 |
| psit. M. Fuluius plura et maioris locauit usus: por- | 4.1 |
| tum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices | |
| post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius | |
| censores locauerunt imponendos; basilicam post argen- | 5.1 |
| tarias nouas et forum piscatorium circumdatis tabernis | |
| quas uendidit in priuatum; [et forum] et porticum | 6.1 |
| extra portam Trigeminam, et aliam post naualia et | |
| ad fanum Herculis et post Spei ad Tiberim <et ad> | |
| aedem Apollinis medici. habuere et in promiscuo | 7.1 |
| praeterea pecuniam: ex ea communiter locarunt aquam | |
| adducendam fornicesque faciendos. impedimento operi | |
| fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum | |
| duci non est passus. portoria quoque et uectigalia | 8.1 |
| iidem multa instituerunt. complura sacella publicaque | |
| loca, occupata a priuatis, publica sacraque ut essent | |
| paterentque populo curarunt. mutarunt suffragia, | 9.1 |
| regionatimque generibus hominum causisque et quae- | |
| stibus tribus discripserunt. |