et alter ex censori-
|
40.52.1.1
|
bus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi dedicationis
|
|
<causa> templorum reginae Iunonis et Dianae, quae bello
|
|
Ligustino annis octo ante uouisset, pecunia ad ludos
|
|
decerneretur. uiginti milia aeris decreuerunt. dedi-
|
2.1
|
cauit eas aedes, utramque in circo Flaminio, ludosque
|
3.1
|
scaenicos triduum post dedicationem templi Iunonis,
|
|
biduum post Dianae, et singulos dies fecit in circo.
|
|
idem dedicauit aedem Larum permarinum in Campo.
|
4.1
|
uouerat eam annis undecim ante L. Aemilius Regillus
|
|
nauali proelio aduersus praefectos regis Antiochi.
|
|
supra ualuas templi tabula cum titulo hoc fixa est:
|
5.1
|
'duello magno dirimendo, regibus subigendis, †caput
|
|
patrandae pacis haec pugna exeunti L. Aemilio M.
|
|
Aemilii filio * * auspicio imperio felicitate ductuque
|
|
eius inter Ephesum Samum Chiumque, inspectante
|
6.1
|
eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque,
|
|
classis regis Antiochi antehac inuicta fusa contusa
|
|
fugataque est, ibique eo die naues longae cum omnibus
|
|
sociis captae quadraginta duae. ea pugna pugnata rex
|
5
|
Antiochus regnumque * * * . eius rei ergo aedem La-
|
|
ribus permarinis uouit.' eodem exemplo tabula in
|
7.1
|
aede Iouis in Capitolio supra ualuas fixa est.
|
|