| biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Ful- | 40.53.1.1 |
| uius consul profectus in Ligures, per inuios montes | |
| Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis col- | |
| latis cum hoste pugnauit; neque tantum acie uicit, | 2.1 |
| sed castra quoque eodem die cepit. tria milia ducenti | |
| hostium <caesi sunt>, omnisque ea regio Ligurum in | |
| deditionem uenit. consul deditos in campestres agros | 3.1 |
| deduxit, praesidiaque montibus imposuit. celeriter <et | |
| Roma consul ad hostes> et ex prouincia litterae Ro- | |
| mam uenerunt: supplicationes ob eas res gestas in | |
| triduum decretae sunt; praetores quadraginta hostiis | 4.1 |
| maioribus per supplicationes rem diuinam fecerunt. | |
| ab altero consule L. Manlio nihil memoria dignum in | |
| Liguribus est gestum. Galli Transalpini, tria milia | 5.1 |
| hominum, in Italiam transgressi, neminem bello laces- | |
| sentes agrum a consulibus et senatu petebant, ut | |
| pacati sub imperio populi Romani essent. eos senatus | 6.1 |
| excedere Italia iussit, et consulem Q. Fuluium quae- | |
| rere et animaduertere in eos, qui principes et auctores | |
| transcendendi Alpes fuissent. |