| sequuntur consules Q. Minucius M. Horatius Puluillus. | 3.30.1.1 |
| cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones | 2.1 |
| iidem tribuni, eadem lex faciebat; ulteriusque uentum foret | |
| —adeo exarserant animis—ni, uelut dedita opera, nocturno | |
| impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum | |
| esset. senatum consules uocant; iubentur subitarium scri- | 3.1 |
| bere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis | |
| certamine noua de dilectu contentio orta; uincebaturque | 4.1 |
| consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur | |
| terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros | |
| Romanos, inde ad urbem uenire. is metus perculit ut scribi | 5.1 |
| militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quo- | |
| niam ipsi quinquennium elusi essent paruumque id plebi | |
| praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. | |
| expressit hoc necessitas patribus: id modo excepere ne postea | 6.1 |
| eosdem tribunos uiderent. tribunicia comitia, ne id quoque | |
| post bellum ut cetera uanum esset, extemplo habita. tri- | 7.1 |
| censimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, | |
| bini ex singulis classibus; itaque cautum est ut postea | |
| crearentur. dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos | 8.1 |
| profectus non inuenit hostem. Horatius, cum iam Aequi | |
| Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in | |
| Algido pugnat; multos mortales occidit; fugat hostem non | |
| ex Algido modo sed a Corbione Ortonaque. Corbionem | 5 |
| etiam diruit propter proditum praesidium. |