| deinde M. Ualerius Sp. Uerginius consules facti. domi | 3.31.1.1 |
| forisque otium fuit; annona propter aquarum intemperiem | |
| laboratum est. de Auentino publicando lata lex est. tri- | |
| buni plebis iidem refecti. hi sequente anno, T. Romilio | 2.1 |
| C. Ueturio consulibus, legem omnibus contionibus suis | |
| celebrant: pudere se numeri sui nequiquam aucti, si ea res | |
| aeque suo biennio iaceret ac toto superiore lustro iacuisset. | |
| cum maxime haec agerent, trepidi nuntii ab Tusculo ueniunt | 3.1 |
| Aequos in agro Tusculano esse. fecit pudorem recens eius | |
| populi meritum morandi auxilii. ambo consules cum exer- | |
| citu missi hostem in sua sede, in Algido inueniunt. ibi | 4.1 |
| pugnatum. supra septem milia hostium caesa, alii fugati; | |
| praeda parta ingens. eam propter inopiam aerarii consules | |
| uendiderunt. inuidiae tamen res ad exercitum fuit, eadem- | |
| que tribunis materiam criminandi ad plebem consules | 5 |
| praebuit. | |
| itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio A. | 5.1 |
| Aternio consulibus dies dicta est Romilio ab C. Caluio | |
| Cicerone tribuno plebis, Ueturio ab L. Alieno aedile plebis. | |
| uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius | 6.1 |
| decem milibus aeris, Ueturius quindecim. nec haec prio- | |
| rum calamitas consulum segniores nouos fecerat consules. | |
| et se damnari posse aiebant, et plebem et tribunos legem | |
| ferre non posse. tum abiecta lege quae promulgata con- | 7.1 |
| senuerat, tribuni lenius agere cum patribus: finem tandem | |
| certaminum facerent. si plebeiae leges displicerent, at illi | |
| communiter legum latores et ex plebe et ex patribus, qui | |
| utrisque utilia ferrent quaeque aequandae libertatis essent, | 5 |
| sinerent creari. rem non aspernabantur patres; daturum | 8.1 |
| leges neminem nisi ex patribus aiebant. cum de legibus | |
| conueniret, de latore tantum discreparet, missi legati Athenas | |
| Sp. Postumius Albus A. Manlius P. Sulpicius Camerinus, | |
| iussique inclitas leges Solonis describere et aliarum Graeciae | 5 |
| ciuitatium instituta mores iuraque noscere. |